BCCCAP00000000000000000000799
,7 Lib. V, Cap. X, Art. I CAPUT X DE FERIA VI IN PARASCEVE Art. I De sacra Functione cum Ministris sacris 2586. In sacristía praeparentur pro Celebrante amictus, alba cum cíngulo, manipulus, stola et planeta nigri colorís; pro sacris ·Ministris duo amictus ac totidem albae cum cingulis, bini manipuli, pro Diacono stola nigri colorís, duae planet~e plicatae, si habeantur, secus assistunt in albis tantum; superpel– licea pro Clericis et pro Caeremoniario, si adsit. Si numerus sufficiens adesset Sacerdotum aut Diaconorum, praeparentur necessaria, cum manipulis et stolis nigri colorís, pro tribus Diaconis, qui cantare debent Passionem, ac tres libri, continentes Passionem in musicis notis. Quod si non habeatur numerus suffi– ciens, possunt tali Officio supplere ipsi Ministri, (assumendo, cum tempus erit, stolam diaconalem, qui vices Subdiaconi agit), et verba Christi canere ipse Celebrans in suis paramentis, manens ad Altare, sed in cornu Evangelíi. Pro Subdiacono Crucem delaturo: amictus, alba cum cingtilo et planeta plicata nigra, si habeatur. Duo thuribula cum navícula. 2587. Altare maius et pavimentum penitus denudata esse debent; nihil in eo apponi .potest praeter Crucem ligneam grandioris formae, coopertam velo violaceo, quod facile solvi possit, et sex candelabra obscuri colorís cum can– delis ex cera communi, 1 i. e. flavi colorís, exstinctis. Gradus Altaris nudi sint, sed bene mundati pro Sacerdotis et Ministrorum prostratione; super eiusdem superiorem gradum tria pulvinaria violacea ponantur. 2588. Credentia linteo cooperta sit in superiori parte tantum; super ipsam pisponantur duo candelabra pro acolythis cum canelelis ex cera communi exstinctis; ampullae aquae et vini cum pelvicula et manutergio; bursa nigri co– lorís cum intus Corporali ac. desuper purificatorio; velum nigrum pro Calice ope– riendo; stola latior pro Diacono (si utatur planeta plicata); mappa unica plicata pro Altari ad mensuram mensae; legile cum Missali; a.Iterum Missale pro Ministris; vasculum vitreum cum aliquantula aqua pro purificatione digitorum Celebrantis, si opus fuerit; aliquot exemplaria huius Caeremonialis pro recitandis ve! canendfa Improperiis et Hymno Vexilla Regís etc. Prope credentiam parata sint tapete oblongum viol::1ceum, ve! subobscuri colorís; pulvínar víolaceum; velum album serico violaceo C(mtextum, pro Crucis adoratione; Crux proces– sionalis velo violaceo. obtecta. A latere Epistolae scamnum pro Celebrante et sacris Ministris totaliter nudum. l Caerem. Episc., l. 2, c. 25, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz