BCCCAP00000000000000000000799
De Functione in Coena Domini absque Ministris 483 choro, facit reverentiam Cruci, aliis genuflectentibus, et omnes revertuntur in sacristiam. 1 2560. Curabit Superior, ut assidue adsint, qui orent ante Ssñmm Sacra– mentum in Sacello repositum, utque decens numerus cereorum in eo colluceat. Art. II De sacra Functioné absque Ministris sacris 2561. Praeparantur quae supra 2 exposita sunt, exceptis sacrorum Mini– strorum paramentis, et unum tantum thuribulum. 2562. Dicta Nona, Clerici induti superpelliceo disponunt omnia suis locis, ut supra. Primus Clericus, si sit tonsuratus, aptat Calicem in medio Altaris et retro illum Pyxidem cum particulis, nisi iam adsint. Celebrans, praecedentibus Clericis, manibus iunctis procedit tecto capite adJ!Missam celebrandam, in qua observantur quae supra 3 dicta sunt. 2563. Celebrans dicto Agnus Dei, tres recitat Orationes ante Communionem, sed non datur pax. Primus acolythus afferet ex credentia ad Altare Calicem cum patena, palla, velo et taenia serica albi coloris. Celebrans, sumpto Sstño Sanguine, cooperit Calicem et ponit versus cornu Evangelii super Corporale; hinc alterum Calicem ponit in medio et detegit. Tune genuflectit et alteram Hostiam consecratam reponit in Calice, quem cooperit palla et patena inversa, et velum desuper extendit, velum tamen non alligat nisi ante processionem. 2564. Deinde. Pyxidem ante praefatum Calicem ponit, discooperit, et genu– flectit. Clericus interim genuflexus in cornu Epistolae, omnibus genua flecten– tibus, dicit alta voce Confiteor etc. Omnia fiunt, mutatis mutandis, u.t supra 4 expositum est. Peracta Communione, Celebrans Pyxidem in tabernaculo ponit, vel alii Sacerdoti, si adest, tradit asportandam ut supra. 5 2565. Celebrans, reposita vel tradita Pyxide alteri Sacerdoti, purificatio– nem accipit, ac posito Calice super Corporale, genuflectit; dein Calice appre– henso, accedit ad cornu Epistolae ad purificandos digitos, quibus abstersis revertitpr ad medium Altaris, iterum genuflectit, ablutionem haurit, Calicemque componit absque bursa et Corporali, Clerico tradit ut eum deferat ad abacum, et Missam perficit sicut celebratur exposito .Sstño Sacramento. Ad Evangelium S. Ioannis signat tabella111 et seipsum, non autem Altare. Interim accenduntur cerei in Sacello, in quo reponendum est Sacramentum, disponitur baldachinum seu umbella, et dístríbuuntur cereí accensi Fratribus. 2566. Finita Missa, Celebrans, facta genuflexione in suppedaneo, descendit ad cornu Epistolae, ubi, dimissa planeta et manipulo, pluviale induit, cavens ne terga vertat Sacramento. Clericus Crucifer .Crncem accipit et medius inter Ceroferarios cum candelabris se sistit prope cancellos facie versa ad Altare: 1 Memor. Rit., tit. IV, c. 11, §!4, n. ·6. - 2 Nn. 2533-2539. - 3 Nn. 2540-2541. - 4 N. 2546• - 5 N. 2547.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz