BCCCAP00000000000000000000799
De Matutino tenebrarum cum cantu Art. I De Matutino cum cantu l ¡ 475 2515. Completorio de more expleto, assurgunt omnes et stantes recitant secreto Pater, Ave, Credo, quibus absolutis Cantores incipiunt primam Anti– phonam ad quam omnes Cruce maiori se signant. Post ·Antiphonam Cantores intonant psalmum. 2516. In Matutinis et in Laudibus Antiphonae intonantur a Cantoribus et ab aliis de Choro sicut in aliis Officiis sollemnibus. 2517. Psalmo incoepto, sedertt omnes, et psalmodiam alterne prosequuntur cantu Gregoriano, quin fas sit organum, aliudque instrumentum musicum admitfü 1 2518. Post ultimam cuiusqu·e Nocturni Antiphonam duo Cantores ad me– dium Chori cum debitis reverentiis accedunt, Versiculum decantant et Chorus assurgéns respondet. Dicto 'Pater noster etc. secreto, omnes sedent. 2519. Interim qui Lamentationem primam est cantaturus, accectit ad legile, Cruci genuflexione ac ad Chorum, primum ad partem ubi dignior, dein ad al– teram, reverentia peracta (quae omittenda est in Matutino Sabbati Sancti), 2 legili impositis manibus, Lectionem decantat. Qua completa, iterata Cruci ge– nuflexione ac ad Chorum reverentia, ad locum suum redit ac sedet; sic dein– ceps alii. 3 2520. Sub finem cantus Responsorii, Cantor sequentis Lamentationis ad legile se confert, eadem observans de primo Cantore exposita. 2521. Lectiones II et II I Nocturni alii de .Choro pari n:odo sed tono com– muni cantant, incipiendo a iunioribus singuli singulas cantando, 4 atque in fine lectionis praescriptam modulationem observando. 2522. Celebrans nonam lectionem cantat, in suo loco chori, omnibus stan– tibus. Post quamlibet lectionem Cantores Responsorium cantant, .duo ex illis in medio chori versum intermedium canunt. 2523. Post cantum noni Responsorii, Cantores primam Antiphonarrí Lau– dum canunt et omnes stantes se signo crucis signant. 2524. Expleti~ psalmis atque antiphonis, duo Cantores in medio concinunt Versiculum, stante Choro; tum a Cantorum Choro canitur Antiphona ad Be– nedictus Choro adhuc stante. Ad intonationem Ca.nti~i Chorales se signant. 1 S. R. C., n. 4044 ad l. - 2 S. R. C., n. 3059 ad 27. - 3 Non potest tolerari quod cantus Lamentationum et Responsoriorum fiat cum sono organi, harmanii aliorumque instrumen'torum musi– calium: S. R. C., n. 3804 ad 2; n. 4111. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 22, n. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz