BCCCAP00000000000000000000799

474 Lib. V, Cap.. VIII 2508. Hora congrua Feria IV ad secundum campanae signum, Completorium more solito dicitur. Circa finem Completorii tertium datur signum pro Matutino Tenebrarum. Interim accendit Sacrista quindecim candelas triangularis cande– labri, incipiens in cuspide, prius a parte Evangelii, deinde a parte Epistolae. 2509. Post unumquemque Psalmum Matutini et Laudum exstinguitur una ex quindecim candelis in triangulo, incipiendo ab infima in parte Evangelii, dehinc quae ad latus Epistolae est, atque ita porro alternatim, praeter illam quae est in cuspide candelabri. 2510. Cantaturi vel lecturi Lamentationes cum litteris alphábeticis Hebraeo– rum, devotissime cantent ve! legant. In principio Lectionum non petitur bene– dictio, nec in fine dicitur: Tu autem, Domine. 251 t. Ad Cantici Benedictas versiculum /usiurandum etc. Sacrista sumit hastam cum extinctorio et ad Altare accedit; dum canitur vel recitatur Ut sine timare etc. exstinguit cereum remotiorem a Cruce in cornu Evangelii. Ad In sanctitate etc. exstinguit cereum remotiorem a Cruce in cornu Epistolae. Ad Et tu per etc. exstinguit cereum medium e cornu Evangelii et sic deinceps al– ternatim ad reliquos singulos Versículos. Aliquis ad hoc deputatus exstinguit lampades, si quae sint in ecclesia, excepta illa, quae ardet coram Ssmo Sacra– mento. 2512. Cum repetitur Antiphona post Benedictas Sacrista supremam can– delam quae in triangulo accensa mansit, detrahit e triangulo, ardentemque dextera elevat super cornu Epistólae Altaris usque ad finem Antiphonae; tune illam adhuc accensam abscondit retro Altare, ut non appareat. Omnes genu– flectunt; Chorus intonat et prosequitur: Christus f actus est pro nobis oboediens usque ad mortem, secunda nocte additur: mortem autem crucis, tertia nocte ad– ditur: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Quo finito dicitur Pater noster, totum sub silentio, mox Psalmus Miserere etc. modulata sed flebili voce recitatur. 2513. Absoluto Psalmo, Celebrans genuflexus manens, clara voce recitat Orationem Respice, quaesumus etc., secreto complens: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum; qua finita fit mo 0 dicus strepitus donec Sacrista candelam accensam, quae fuerit abscondita, in medium proferat, qua prolata, cessandum a strepitu. Omnes surgunt et disce– dunt. Triangulum removetur et reponitur. Haec omnia servantur in duobus quoque sequentibus Matutinis. 2514. Matutinum his tribus diebus terminari debet sole occidente. 1 1 Caerem. Episc., l. 2, c. 22, n. 17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz