BCCCAP00000000000000000000799
24 Lib. I, Tit. II, ~ap. III, Art. l Art. I De crucis signo 133. Signum crucis fit dupliciter, id est, aut pollice manus dexterae tantum, et est crucis signum minus; aut manu seu palma dextera extensa, quod signum crucis maiíls nuncupatur. Prius efformatur tactu physico, non ungue, sed parte carnea pollicis dexterae manus, ceteris digitis extensis et palma ad locum signan– 'dum conversa, ita ut .pollex a reliquis digitis semotus parvam crucem lineis inter se paribus efficiat. Alterum aut fit super seipsum signantem, aut super alias per– sonas ve! res. Seipsum vero signans semper sinistram manum ponit extehsam infra pectus, ita ut sit extra limites crucis a dextera efformandae, sed tamen supra cingulum. Tune vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis iunctis atque extensis, eam elevat ad frontem, quam supremis tantum " digitis attingit, quin caput inclinetur. A fronte usque ad pectus lente manus ducitur, inde ad humerum sinistrum, et tandem ad dextrum, partes signatas itidem tangens. Quo completo, statim ct"extera cum sinistra ante pectus iungitur, si ea quae sequuntur iunctis manibus sunt dicenda, secus manus alío modo con– gruo componuntur. Si quis vero alios ve! rem aliquam benedicit, parvum digi– tum manus dexterae vertit ei cui benedicit, cuius manus extensae omnes digitos iunctos extensosque tenet. Lineis rectis et aequalibus ducitur crux, ad perpen– diculum super personas, ex transverso super res. Quoties ad signum crucis quae– dam sunt pronuntianda verba, eodem tempore quo crux efficitur dicantur, et inter ambas lineas congrue distribuantur. 1 134. Signum crucis minus ab omnibus efficitur: in ore, ad prima verba ora– tionis praeparatoriae Aperi, Domine, 2 et ad "/1. Domine, labia mea aperies, initio Matutini; 3 in pectore, ad "/1. Converte nos, Deus, etc., initio Completorii; 4 in fronte, ore et pectore, ad Initium (vel Sequentia) sancti Evangelii etc., in utroque Evangelio Missae. 5 135. Maiore crucis signo omnes in choro se signent: ad Y/. Deus in adiutorium etc., initio tantum omnium Horarum, etiam ad Laudes (non vero cum idem versus in Psalmo, aut ad Primam in precibus ferialibus ve! post Pretiosa dici– tur); 6 ad "/1. Adiutorium nostrum etc., ante Con[iteor, non autem in aliis locis; 7 ad "/1. Indulgentiam, absolutionem etc., post Confiteor; 8 ad verba benedictionis, tum in fine Primae: Dominus nos benedicat, etc., tum in fine Completorii (Bene– dicat et custodiat nos ...) Pater et Filius et Spiritus Sanctus; 9 ad initium Canti– corum Magníficat, Benedictus et Nunc dimittis, etiam in Officio Defunctorum. 1 0, 1 Rit. celebr., tit. 111, n. 5; Caerem. Min., 1927, n. 10. - 2 Caerem. Min., 1927, p. 6, nota 4: iuxta laudabilem consuetudinem ,. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. 5, n. 2; c. 6, n. 6; Rubr. gen. Brev., t it. XIII, n. l. - 4 S. R. C., n. 3156. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. ·s, n. 46. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 1, n. 5; c. 3, n. 5; c. 7, n. 2; Rubr. gen. Brev., tít. XIII, n. 1; S. R. C., n. 3156. - 7 S. R. C., loe. cit. - 8 Ibídem. - 9 Ibídem. - 1 ° Caerem. Episc., l. 2, c. 1, n. 14; S. R. C., n. 3127 ad 1 et 2; n. 3156.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz