BCCCAP00000000000000000000799
De benediotione Palmarum absque Ministris 471 exuat, nec legere tenetur quae ab aliis canuntur; Diaconus vero et Subdiaco– nus. in ordine diaconali constitutus, 1 stantes in plano ad cornu Evangelii, canunt prior signata littera C, alter signata Iittera S. Si ipsi planetis utuntur plicatis, eas ante cantum Passionis deponunt. Subdiaconus vero stolam induet diaconalem. Posset etiam legi prior pars in cornu Evángelii, assistentibus Dia– cono et Subdiacono; tune ultima pars cantatur ritu EvangeliL Art. II De benedictione Palmarum absque sacris Ministris 2485. Praeparantur quae supra exposita sunt, 2 exceptis sacrorum Mini– strorum paramentis. 2486. Hora congrua; expleta in choro Tertia, Celebrans in sacristia, adiu– vantibus Clericis, induit amictum, albam cum cingulo, stolam et pluviale co– loris violacei. Interim unus ex Clericis cereos in Altari accendit. 2487. Post .reverentiam Cruci sacristiae, Celebrans pergit tecto capite ma– nibusque iunctis, praeeunte primo Clerico deferente vas. aquae benedictae, medius inter secundum et tertium Clericum fimbrias pluvialis elevantes, ad Altare, ubi facta debita reverentia, ge;uflexus in infimo gradu intonat Antipho– nam Asperges me, et aspersionem aquae peragit. 2488. Post aspersionem Celebrans medius inter Clericos ascendit ad Altare ac illud osculatur, deinde in cornu Epistolae ínter praefatos Cleriéos, f'acie ad Altare conversa, elata voce (si deerunt Cantores) incipit Antiphonam Hosanna etc. quam cum Clericis prosequetur. Si vero Cantores habeantur, Celebrans solus submissa voce Antiphonam recitat, dum Chorus illam cantat. 3 Interim primus Clericus seu Thuriferarius, deposito super abacum aquae vasculo, palmas discooperit. 2489. Lecta Antiphona Hosanna etc. ve! a Choro cantata, Celebrans stans ibídem dicit, ve! tono feriali cantat Dominus vobiscum et Orationem Deus, ([llem diligere etc., manibus semper iunctis, etiam ad Oremus, ad quod verbum caput versus Crucem inclinat. Sic se gerit in omnibus quae subsequentur Ora– tionibus. 2490. Dum Celebrans cantat Orationem Deus, quem diligere etc. primus Cle– ricus (Thuriferarius), sumpto e credentia Missali, accedit ad medium Altaris, et, genuflexione peracta, vadit in plano post tergum' Celebrantis, facie ad Altare conversa; responso a Choro Amen, legit ve! canit totto Epistolae' Lectionem, qua expleta, librum clausum deferens, pergit iterum ad medium Altaris, ge– nuflexionem peragit, deinde Missale in credentia ponit.. Celebrans, si velit, le– gere potest Epistolam, dum Clericus eam decantat. 1 s, R. C., n. 3110 ad 10. Si autem qui munere fungitur Subdiaconi, non est Diaconus, non potest agere partem Synagogae, Id est cantare Evangelium:. - 2 NN. 2456-2458. - 3 Vide n. 2462.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz