BCCCAP00000000000000000000799

468 Lib. V, Cap. VII, Art. I Ant. Cum appropinquaret Dominus Ierosolymam, misil duos ex discipulis suis, dicens: !te in castellum, quod contra vos est: et invenietis pullum asinae alligatum, super i¡uem nullus hominum sedit. · Solvite et adducite mihi. Si quis vos interrogaverit, dicite: Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Iesum: et imposuerunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in vía: alii ramos de arboribus sternebant. Et qui sequebantur, clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedictum regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis: miserere nobis, fili David. Alia Antiphona: Ant. Dum audisset populus, quia lesus venit Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum. Et exierunt ei obviam, et clamabant pueri, dicentes: Hic est, qui venturus est in salutem populi. Hic est salus nostra et redemptio Israel. Quantus est iste, cuí Throni et Dominationes occurrunt! Noli timere, filia Sion: ecce, Rex tuus venit tibi, sedens super pullum asinae, sicut scriptum est. Salve, Rex, f abricator mundi, qui venisti redimere nos. Alia Antiphona: Ant. Ante sex dies sollemnis Paschae, quando venit Dominus in civitatem Jerusalem. Occurrerunt ei pueri: et in manibus portabant ramos palmarum, Et clamabant voce magna, dicentes: Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiae tuae: Hosanna in excelsis. Alia Antiphona: Ant. Occurrunt turbae cum fioribus et palmis Redemptori obviam: et victori triumphanti digna dant obsequia. Filium Dei ore gentes praedicant: et in laudem Christi voces tonant per nubila: Hosanna in excelsis. · Alia Antiphona: Ant. Cum Angelis et pueris fideles inveniamur, triumphatori mortis cla– mantes: Hosanna in excelsis. Alia Antiphona: Ant. Turba multa, quae convenerat ad diem f estum, clamabat Domino: Be– nedictus, qui venit in nomine Domini: Hosanna in excelsis. 2477. In reversione processionis, duo vel quatuor Cantores intrant in eccle– siam, et clauso ostio, stantes facie versa ad processionem, incipiunt: Gloria, laus etc., et decantant duos primos versus. Celebrans et Chorales extra ecclesiam_, facie ad portam versa et tecto capite, repetunt eosdem versus. Subdiacono stante

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz