BCCCAP00000000000000000000799
\ 466 Lib. V, Cap. VII, Art. I 2464. Dum Celebrans cantat Orationem, Subdiaconus, facta Cruci genu– flexione descendit per latus Epistolae ad scamnum, comitatus a Caeremoniario, si adsit, ubi, deposita planeta plicata accipit a Caeremoniario librum Episto– larum et se confert ante medium Altaris cum genuflexione in ínfimo gradu Epi– stolam in loco consueto cantaturus, qua finita, uti prius genuflectit, et benedi– ctionem, ut in Missa sollemni a Celebrante accipit; tradito libro (ac reassumpta planeta plicata) redit ad sinistram Celebrantis. 2465. Interim Chorus decantat unum e sequentibus Responsoriis: Resp. Collegerunt pontifices et· pharisaei concilium, et dixerunt: Quid faci– mus, quia hic horno multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: * Et. venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Y/. Unus autem ex illis; Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, prophetavit dicens: Expedit vobis, ut unus moriatur horno pro populo, et non tola gens pereat. Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum, dicentes. Et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Ve! aliud Responsorium: Resp. In monte Oliveti oravit ad Patrem: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. * Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma: fiat voluntas tua. Y/. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem in{i.rma: fiat volunlas tua. 2466. Dum cantatur Responsorium, Celebrans, stans in cornu Epistolae, corpore profunde inclinatus versus Crucem, recitat Munda cor meum, lube, Domine et Evangelium. Diaconus, facta Cruci genuflexione, descendit ad sca– mnum, comitatus a Caeremoniario, si adsit, et (assumpta stola latiori loco planetae plicatae) more solito defert et ponit librum Evangeliorum, a Cae– remoniario acceptum, super Alfare et accedit ad dexteram Celebrantis, qui ministrante Diacono naviculam, ponit incensum in thuribulo illudque benedicit. Deinde Diaconus dicit in loco consueto Munda cor meum etc., accipit librum, petit benedictionem a Celebrante, qui stans in cornu Epistolae se convertit ad Diaconum; hic descendit ante medium Altaris, unde more solito tendit ad locum Evangelii, Subdiacono librum tenente ínter duos acolythos tenentes candelabta, signat librum, incensat et cantat Evangelium; quo finito, Subdia– conus deferí librum osculandum Celebranti, qui incensatur a Diacono. 2467. Post Celebrantis thurifícationem Ministri sacri accedunt ad scamnum, ubi manipulum· deponunt, Diaconus insuper stolam latiorem, et accepta pla– neta plicata, ascendunt ad cornu Epistolae. 2468. Manibus iunctis, Celebrans stans in cornu· Epistolae cum Ministris sacris ad latera eius, cantat in tono feriali Dominus vobiscum et Orationem Auge fidem etc., deinde subiungit Praefationem ut in Missali; qua finita, recitat cum sacris Ministris cum solita inclinatione et crucis signatione submissa voce: Sanctus, quod a Choro cantatur: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz