BCCCAP00000000000000000000799
464 Lib. V, Cap. VII, Art. I CAPUT VII DE HEBDOMADA MAIORI ET DE BENEDICTIONE PALMARUM 2450. Haec Hebdomada dicitur maior, quia sanctior est totius anni hebdo– mada, unde per antonomasiam Hebdomada Sancta vocatur, quia maiora divinae erga nos caritatis monumenta in illa recoluntur. 2451. Dominica Palmarum et tota Hebdomada Sancta est privilegiata; excludit quodcumque festum occurrens et translatum; admittit tamen comme– morationem simplificati et simplicis (e:x;,cepta in Missa Dominicae Palmarum) sine IX Lectione, usque ad Feriam V in Ccena Domini exclusive. In triduo sacro omittitur lectio Martyrologii. , 2452. A Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Albis inclusive pro– hibentur Missae de Requiem, excepta Missa exsequiali pro sepultura, quae tamen in triduo sacro et in die Paschat.is dici nequit. 2453. Item prohibentur Missae Votivae privatae usque ad Dominicam in Albis inclusiv,e. Missae Votivae sollemnes pro re gravi et publica simul causa, prohibentur a Dominica Palmarum usque ad Feriam IV post Pascha exclusive et in Dominica in Albis. 2454. In Dominica Palmarum, in Feria III et IV Hebdomadae maioris, Celebrans, dicto Tractu, absolute inchoat in cornu Evangelii, iunctis manibus: Passio Domini nostri etc., et neque' librum, neque seipsum signat; ad verba exspiravit vel emisit spiritum, genuflectit utroque genu versus librum et parum– per manet meditans Christi passionem. Deinde surgit et Passionem continuat · usque ad ultimam partem. 2455. Tune ad medium Altaris vadit, dicit Munda cor meum, Iube, Domine, benedicere, Dominas sit in corde meo etc., ad Missale redit, et omisso signo crucis super librum et frontem, lectionem ad finem ducit. Qua finita, librum ubi ultima pars incipit, osculátur dicens: Per evangelica dicta etc. respondente ministro: Laus tibi, Christe. Art. I De benedictione Palmarum cum sacris Ministris 2456. In sacristía disponantur amictus et albae cum cingulis pro Missa, sollemni, pluviale violaceum cum stola pro Celebrante; duae planetae plicatae, ubi adhibentur, pro sacris Ministris cum stola diaconali eiusdem colorís, secus assistunt in amictu et alba, Diaconus insuper cum stola. Si Diaconi Passionem cantaturi diversi sint a Celebrante et Ministris sacris, praeparantur insuper tres amicti, albae, cingula, manipuli et stolae diaconales colorís violacei, ac libri continentes Passionem in musicis notis. Praesto. quoque erunt superpellicea pro Caeremoniario, si adsit, pro Thutiferario et Ceroferariis; duo candelabra
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz