BCCCAP00000000000000000000799

De tempore Quadragesimae 463 2445. In Missis Feriae IV et Sabbati Quatuor Temporum Quadragesimae, atque F.eriae IV post quartam Dominicam Quadragesimae ac maioris Hebdo– madae, Celebrans, dicto Kyrie eleison, vadit ad cornu Epistolae, dicit Oremus et Flectamus genua, sub quibus verbis genuflectit unico genu; responso a ministro Levate, surgit, et manibus extensis dicit Orationem(-es) et dein Lectionem (-es). 2446. Sabbato ante Dominicam Passionis « expleta Missa, ante Vesperas, cooperiuntur Cruces et Imagines per ecclesiam; quae coopertae manent, Cruces quidem usque ad expletam per Celebrantem Crucis adorationem in Feria VI Parasceves, Imagines vero usque ad intonatum hymnum Angelicum in Sabbato Sancto )). 1 Quodsi tune commode detegi non possint, fit « post Officium eiusdem diei ))' 2 id est immediate post Missam. ,Cooperiuntur velo violaceo denso et non translucido absque ulla figura ve! imagine intexta, et quidem Cruces ex toto, non tantum ipsum Corpus Crucifixi, sed et quatuor brachia ipsius Crucis. Ima– gines seu Statuae a summo capite usque ad pectes. Imago S. Ioseph, extra Altare posita mense martio, quod tempore Passionis discooperta maneat 1:olerari potest. 3 2447. In festo Septem Dolorum B. M. V. permitti potest consuetudo expo– nendae Matris Dolorosae in Altari. 4 2448. A Vesperis huiits Sabbati cessat Suffragium de omnibus Sanctis; preces ad Primam et Completorium dicuntur. In Officio de Tempore omittitur Gloria Patri in fine Psalmi Venite, exsultemus, et simul pars sequens Invitatorii, ita ut post Versiculum Quadraginta annis Invitatorium bis integrum dicatur, primo quidem totum a Choro, secundo autem partim ab acolythis, pártim a Choro. Omittitur · Gloria Patri in Responsoriis post Lectiones, cuius. loco repetitur Responsorium usque ad Versiculum; ítem omittitur in Responsoriis brevibus Horarum et Completorii'. 2449.. In Missis de Tempore, non de festis nec in Votivis, omittitur Psalmus ludica et Gloria Patri ad Introitum et Lavabo; ítem ad aspersionem aquae benedictae in Dominica. (In administratione Ssmi Viatici servetur Rituale).. Praefatio dicitur de Cruce usque ad Feriam V inaioris Hebdomadae inclusive, etiam in festis Sanctorum et Missis Votivis, nisi propriam habeant. In Missa d.e Tempore usque ad Feriam IV maioris Hebdomadae Orationi diei additur 2ª Oratió Ecclesiae ve! pro Papa, non exclusa Oratione imperata. Si occurrat aliqua commemoratio simplificati ve! simplicis, praetermittitur Oratio Ecclesiae vel pro Papa. 1 Rubr. spec. Miss. Sabb. ante Dom. Pass.; Memor. Rit., tit. V, c. II, § l, n. 9. - 2 S. R, C., n. 1248; n. 2965 ad 2; n. 3110 ad 12. - 3 S. R. C., n. 3448 ad 11. - 4 S. R. C., n. 2682 ad 52.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz