BCCCAP00000000000000000000799
De benedictione Cinerum absque Ministris 461 inclusive, ad Orationes Postcommunionis necnon ad Orationem super populum. Funalia gestantes genuflexi manent a Sanctus usque ad peractam Communio– nem. Chorales ad praefatas Orationes et a Sanctus usque ad Pax Domini in– clusive genuflectunt. Art. II De benedictione Cinerum absque sacris Ministris 2430. Ubi benedictio Cinerum fit dumtaxat cum tribus Clericis superpelliceo indutis, praeparantur quae supra exposita sunt," 1 exceptis sacrorum Ministro– rum paramentis. 2431. Hora praestituta Celebrans indutus super amictum et albam stola ac pluviali, si habeatur, coloris violacei, cum solitis reverentiis ad Altare se con– fort. 2 Si desint Cantores, Celebrans ad Missale conversus, recitat alta voce cum Clericis Antiphonam Exaudi nos etc. cum Versu Salvum me fac etc. Si Can– tores adsint, Celebrans solus Antiphonam etc. submissa voce legit. Deinde observat quae supra exposita sunt, 3 duobus Clericis sacrorum Ministrorum vices gerentibus. Si nullus adsit Sacerdos, Celebrans consistit super suppedaneo in medio, ad Altare conversus, sibique Cineres in modum Crucis imponit in . capite, nihil dicens. 4 2432. Postmodum, si Cantores desint, Ce,lebrans ad cornu Epistolae redit et cum Clericis Antiphonam recitat: Jmmutemur habitu etc. usque ad finem Re– sponsorii; tum iterum accedit ad medium Altaris et aliis Cineres imponit. Si Cantores adsint, Celebrans, acceptis C:ineribus, immediate procedit ad imposi– tionem Cinerum, ut supra; 5 interim a Choro cantatur Antiphona: Immutemur habltu etc. 2433. Dum Celebrans Clericis Cineres imponít, síbi ipse vas sustínet; dein íllud primo Clerico tradit. :2434. Completa Cinerum impositione, Celebrans lavat manus ut supra, deinde stans in cornu Epistolae versus librum, dicit, vel, tono feriali, cantat, iunctis manibus: Dominus· vobiscum et Orationem Concede nobis etc. :2435. Oratione absoluta et peracta Cruci profunda inclinatione, a Iatere ad scamnum descendit, ubi, Clericis adiuvantibus, pluviale deponit, manipulum assumit ac planetam. Interim primus Clericus, si sit tonsuratus, Calicem ad Altare defert, vel, si non sit tonsuratus, Celebrans Calicem secum defert ut supra O dictum est, et Missam lectam vel cantatam persolvit. 2436. Si Missa canitur, Celebrans non genuflectit cum post Epistolam legit Versum Adiuva nos etc., sed dum Chorus illum Versum decantat, genuflectit in ora suppedanei. 7 ' 1 Cfr. n. 2411. - 2 Cfr. supra, n. 2380. - a Cfr. n. 2413 et seq. _;. . 4 Memor. Rit., tit. 11, c. 11, § 2, n. l. - 5 N. 2422. - 6 N. 2398. - 7 S. R. C., n. 4057 ad 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz