BCCCAP00000000000000000000799
454 Lilb. V, Cap. III, Art. II Art. I I De benedictione Candelarum absque sacris Ministris 2379. Praeparantur quae n. 2352 exposita sunt, exceptis sacrorum Mini– strorum paramentis. Hora congruenti Clerici, talari habitu induti, accipiunt superpelliceum in sacristia. Si Clerus non habeatur, in eorum locum subrogari possunt Fratres laici, vel etiam iuvenes saeculares, honesti et religiosi, veste talari et superpelliceo induti ac rite instructi. 2380. Omnibus dispositis, Celebrans, hora praestituta, indutus super amic– tum et albam stola ac pluviali coloris violacei, se cum aliis inclinat Imagini sacristiae, et, praeeunte primo Clerico, medius· inter alios duos sublevantes ei pluvialis fimbrias, ad A1tare se confert, capite cooperto; At si pluviale non deferat, post omnes incedit. 2381. Cum ante infimum Altaris gradum pervenerit, facta debita reveren– tia, ac etiam aspersione aquae benedictae, si sit Dominica, ad Altare cum iisdem duobus Clericis ascendit, quod in medio osculatur et se recipit ad cornu Epistolae. Ibi stans inter praefatos Clericos facie ad Altare conversa in tono feriali cantat, si adsint Cantores, sin vero recitat Dominas vobiscum, Oremus et Orationem Domine Sancte etc. cum quatuor aliis, manibus semper iunctis etiam ad Oremus, ad quod caput versus Crucem inclinat, sicut ad nomen Iesu. Quum dextera benedicit candelas, sinistram super Altare ponit, et Clericus a dexteris eius elevat pluvialis fimbriam. 2382. Interim primus Clericus in sacristia ponit ignem in thuribulo, et affert illud cum navícula ad Altare. 2383. Sub ultimae Orationis finem, teftius Clericus qui erat a sinistris Cele– brantis, facta Altari genuflexione, •ad abacum pergit vas aquae benedictae..cum aspersorio sumpturus; tum a dexteris primi Clerici thuribulum cum navicula deferentis ad latus Epistolae accedit, ibique sistit a dexteris secundi Clerici Ce– lebranti assistentis. 2384. Quinta Oratione expleta, Celebrans, ministrante naviculam cum osculis secundo Clerico qui a dexteris eius stat, imponit ac benedicit incensum in thuribulo. Deinde, accepto aspersorio a secundo Clerico ter aspergit Candelas, in medio, a dexteris earum et a sinistris, dicens submissa · voce Asperges me etc.; tum reddito aspersorio secundo Clerico et ab eodem recepto thuribulo, triplici ductu Candelas adolet incenso, nihil dicens. 2385. Secundus Clericus in aspersione et thurificatione Celebranti extollit a latere dextero pluvialis oram. Primus et tertius Clericus, incensatis Candelis, vas aquae benedictae et thuribulum suis in locis reponunt. 2386. Completa benedictione, primus Clericus accipit e mensa Candelam pro Celebrante et, si. non adsit Sacerdos qui illam Celebranti offerat, eam in medio Altaris collocat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz