BCCCAP00000000000000000000799
De benedictione Candelarum cum Ministris 453 2373. Interim, si Missa erit celebranda de festo, Clericus (aut Sacrista) amo– vet pallium violaceum (antipendium) ab Altari, remanente albo: mutat pulvi~ num (aut velum legilis) sub Missali et apponit, si consuetum fuerit, vasa florum ínter candelabra. 1 Tune etiam ponuntur tabellae Secretarum. 2 · 2374. Ingrediendo ecclesiam, si extra eam processum fuerit, ve! in ipso can– cellorum presbyterii ingressu, si processio intus ecclesiam peracta fuit, Cantores intonant Responsorium sequens, ChorQ prosequente: Obtulerunt pro eo. Domino par turturum, aut. duos pullos columbarum. Sicut scriptum est in lege Domini. Deinde Cantores soli concinunt Versus sequentes, et Chorus repetit Re– sponsorium. Y/. Postquam impleti sunt dies purgatümis Mariae, secundum legem Moysi, tulerunt Jesum in lerusalem, ut ·sisterent eum Domino. ij'. Sicut scriptum est in lege Domini. Y/. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. ij'. Sicut scriptum est in lége Domini. 2375. Ante Altare reversi, facta ei debita reverentia, Chorales ex utraque parte chorum adeunt, ibique, extinctis candelis stant donec Celebrans ad Altare pervenerit. Subdiaconus Crucem suo loco deponit et ad sinistram Celebrantis se confert. Ceroferarii candelabra super abacum deponunt. Diaconus suam candelam acolytho reddit, accipitque cum osculis Celebrantis candelam, quam etiam acolytho tradit. 2376. Celebrans et sacri Ministri reverem:iam ve! genufl exionem Altari fa– ciunt in infimo gradu, 3 deinde ad scamnum procedunt ub ¡' paramenta bene– dictionis dimittunt, et alia Missae convenientia induunt. 4 2377. Deinde Celebráns et sacri Ministri ad Altare procedunt, ibique, genu– flexione in ínfimo gradu 5 ve! reverentia perneta, Missam , (quae ab eodem Sa– cerdote qui Candelarum benedictionem perf.ecit celebranda est) ínchoat. 6 2378. Infra Missam ante Evangelium et dum cantatur Praefatio, Choralium candelae accenduntitr quas accensas tenent ad cantum Evangelii et iterum ab incoepto Canone .usque ad expletam Communionem. 7 Ad Altare vero solus Celebrans candelam tenet dum Diaconus cantat Evangelium, quam cand.elam Celebrans a CaerelTjoniario, si adsit, ve! ab acolytho accipit postquam se signa– verit ad Sequentia Sancti Evangelii etc. eidemque ante osculum libri Evange– liorum reddit. Si Missa est de Dominica candelae non tenentur nec accen– duntur. 8 1 Mem. Rit., tit. I, c. II, § ·4, n. 3. - 2 CALLEW., Caerem. in Missa priv. et sollemni, n. 409, not. 15 ad calcem. - 3 S. R. c.; n. 4198 ad 3. - 4 Rubr. spec.; Caerem. Episc., l. 2, c. 17, n. 6. - 5 S. R. C., n. 4198 ad 3. - 6 Solis Episcopis Ordinariis licet candelas benedicere et Mlssam sequentem non celebrare: S. R, C., n. 2783 ad 2; n, 2976 ad 8. - 7 Rubr. spec. Miss,: Quum pax danda est, Chorales candelas accensas tenent usque ad Pax Domini inclusive tantum. Caerem. Min., 1927, n. 486, - 8 Rubr. spec. Miss. · •
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz