BCCCAP00000000000000000000799
De benedictione Candelarum cum Ministris 449 ubi adhibentur, pro sacris Ministris cum stola diaconali eiusdem coloris, 1 secus assistunt in amictu et alba et Diaconus insuper cum stola. Praesto quoque erunt superpellicea pro Caeremoniario, si adsit, pro Thuriferario et Ceroferariis, ac duo candelabra cum candelis et thuribulum cum navícula. 2 2353. Altare ornetur antipendio violaceo, quod super alio albi coloris aptatµm sit et facile amoveri possit post processionem. Super illud sex arde– bunt cerei; ad cornu Epistolae aderit Missale apertum super pulvino vio– laceo ve! párvo legili. Prope Altare in cornu Epistqlae in mensa mappa candida cooperta ponantur Candelae benedicendae velo violaceo obtectae. Flores non sint infra benedictionem super Altare positi, sed poni possunt ante Missam. Super scamnum parantur casula, dalmatica et tunicella cum respectivis stolis et manipulis coloris Missae. . . 2354. In credetitia seu abaco disponuntur omnia quae ad Missam sollemneni necessaria sunt; praeterea vas aquae benedictae cum aspersorio, pelvis cutn urceolo ac manutergium ad abluendas extergendasque. manus Celebrantis, 3 necnon Caeremoniale pro Antiphonis et Responsoriis in processione decán– tandis. Prope credentiam ponatur Crux processionalis. 2355. Finita in choro Tertia, Sacerdos; indutus, cum Ministris indutis, ut supra, facta cum iis reverentia Cruci in sacristia, capite tecto et manibus iunc– tis procedit ad Altare, medius ínter Ministros sacros qui capite tecto plu– vialis fimbrias elevant, praeeuntibus Ceroferariis .cum candelis accensis ac Thuriferario a sinistris Caeremoniarii. Si Celebrans pluviali non sit indutus; sacri Ministri sine planetis plicatis unus post alterum incedent. 2356. Cum ante infimum gradum Altaris pervenerint, facta ab omnibus, detecto capite, debita reverentia, Ceroferarii cum Thuriferario ad abacum per– gunt, et ibi, candelabris depositis, consistunt: Caeremoniarius Candelas benedi– cendas discooperit. 4 Celebrans medius inter Ministros, qui ei elevant a suo quisque latere anteriorem vestis fimbriam, Altaris gradus conscendit, et illud osculatur. 2357. Celebrans cum eis accedit ad cornu Epistolae et ibidem stans inter Diaconum a dext~ris et' Subdiaconum a sinistris, cantat in tono feriali Do– minus vobiscum et quinque Orationes ut in Missali, manibus semper iunctis, 5 etiam ad Oremus, ad quod caput erga Crucem inclinat, sicuti pariter ad nomen Jesu. Quum dextera benedicit candelas, sinistram super Altare ponit, º· et Diaconus elevat pluvialis fimbriam. Caeremoniarius, si adsit, Celebranti assistit in cornu Epistolae, prout in Missa sollemni. Chorales stantes perma– nent et Celebranti, quando opus est, respondent. 1 Rubr. gen. Miss., tit. XVIII, n. 5. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 17, n. l. In ecclesia ubi est expositum Sstñum Sacramentum ob publicam causam, ut in Oratione XL Horarum, seu in Adoratione perpetua, benedictio Candelarum aut omittatur, aut fiat in sace!lo distante ab Altari expositionis, et tune sine processione: S. R. C., n. 2621 ad 9; expediret quoque ut fieret sine cantu. OARDELLINI in nota ad cit. Decr. Si neutrum fieri posset, infra benedictionem, Sapctissimum velo tegendum esset. In expositione minus sollemni, Sstñum esset in tabernaculo recludendum. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 16, 11. 3. - 4 Si Festum Purificationis incidat in Dominicam, fit primo aspersio aquae benedictae more solito: Mem. Rit., tit. I, c. 11, § 1, n. 7. - 5 Rubr. spec. Miss. - 6 Rit. celebr., tit. 111, 11. 5. 29
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz