BCCCAP00000000000000000000799
De Sollemnitate Nativ,itatis Domini 445 Religiosi, facta de more Confessione, accipiunt Absolutionem generalem et re– novant professionem. 2319. Post Primám, summo mane decantatam ve! recitatam, sollemniter celebratur altera Missa, in qua comrriemoratio. peragitur S. Anastasiae. 1 2320. Si Missam cantet idem Sacerdos qui Missam in nocte celebraverit, Calix cum suis ornamentis praeparatur in abaco super Corporale ad hoc di– spositum. 2321. In hac et tertia Missa dum cantatur Versus Symboli: Et incar– natus est, genuflectitur ut supra, n. 2313. Diaconus ad Offertorium Calicem pro infundéndis vino et aqua super pallam in Altari ponit, eumque non abstergit. Subdiaconus, more solito, patenam sustinet retro post Cele– brantem. 2 2322. Post pretiosissimi Sanguinis sumptionem Celebrans et Ministri se ge– runt ut in prima Missa. 2323; Tertia Missa omnium sollemnissima celebrari convenit, multo iam die; post Horam Tertiam 3 ab ipso Superiore, 4 in qua servantur quae de aliis Missis dicta sunt. Dum in Evangelio Diaconus cantat Et Verburñ caro factum est, omnes praeter Ceroferarios, unicum flectunt genu versus Altare, Diaconus vero versus librum. Sub finem Missae Celebrans Calicem purificat, in eoque ablutionem facit digitorum; dein Subdiaconus Calicem abstergit, componit, atque ad abacum portat; dicto !te, Missa est, transfert Missale ad cornu Evan– gelii, ut ex eo Celebrans legat Evangelium Epiphaniae. Ad verb.a et procidentes adoraverunt eum, omnes genuflectunL · 2324. Hac die quilibet Sacerdos prouti libet, unam ve! duas, ve! tres Missas celebrare. potest. 5 · 2325. Qui unam tantum Missam celebrat, eam legat quae respondeat circiter horae diei in qua celebrat; nempe primam Missam si in media nocte, secundam si in aurora, tertiam si post atlroram celebret. 6 2326. De purificatione et abstersione Calicis in secunda et tertia Missa in eadem ve! diversis ecclesiis, vide supra n. 1219 et seq. 2327. Preces irt fine Missae dicuntur tantum post tertiam Missam; post singulas vero Missas dicuntur, si Missae separen(ur, 7 at qaando Sacerdos post secundam Missam privatam celebrat tertiam Missam sollemnem, preces reci– tandae non sunt. 8 2328. Hodie prohibentur Missae de Requie, etiam praesente cadavere. Die– bus vero infra Octavam Nativitatis Domini Missa unica cantata (ve! pro pauperibus lecta) pro die obitus, etiam absente rationabilem ob causam ve! iam sepulto cadavere, permittitur in ecclesia ubi exsequiale funus agitur. Prohi– bentur hodie omnes Missae Votivae, diebus infra Octavam permittitur solum- 1 Rubr. gen. Miss., tit. XV, n. 4. - 2 S. R. c., n. 2956 ad 6. - 3 Rubr. gen. Miss., tit. XV, n .. 4. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 14, n. 11. - 5 c. l. c., can. 806, § l; S. R. C., n. 3355. - 6 S. R. C., n. 3354; n. 3767 ad 21. - 7 s. R. c., n.}855 ad 7. - 8 S. R. C., n. 3936 ad .1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz