BCCCAP00000000000000000000799

De Festo Tmm. Conceptionis: eiusque Octava 441 In Feriis Quatuor Temporum ultimum Evangelium erit de Feria. Non occur– rente Festo novem lectionum, Officium erit de Feria, Missa vero de Vigilia cum commemoratione Feriae, ast in Feriis Quatuor Temporum Missa dicitur de Feria cum commemoratio,ne et ultimo Evangelio Vigiliae. 2295. Infra hebdomadas Adventus, quando d1citur Míssa Festi semidupli– cis, secunda Oratio est de Adventu et tertia Deus qui de B. M. V. utero, quae omíttitur si aliqua commemoratío sit peragenda. Art. II De Pesto lmmaculatae Conceptionis eiusque Octava 2296. Sub ritu duplicí I classis cum Octava privilegiafa 3 ordinis celebretur apud nos Festum Immaculatae Conceptionis B. M. V. Patronae Ordínis nostrí; 1 hinc quotidíe per Octavam fit commemoratio Octavae etsi alicubi occurrat du– plex I ve! II classis. In Pesto et per Octavam, exposito Ssfüo Sacramento, can– tatur Matutinum Cltnl Laudibus, ut recitantes Divínum Officium eique assi– stentes Christifideles lucrarí valeant indulgentias annexas; per Octavam pro– hibentur Missae Votivae privatae et quotidianae Defunctorum. 2297. Si Festum Immaculatae Conceprionis occurrít in Dominica, Officium erit de Pesto cum commemoratione Domínicae in utrisque Vesperis et Laudi– hus cum IX lectione Dominicae ad Matutinum et ultimo Evangelio Dominicae. • Missa Dominicae impedita resumitur ut Conventualis infra hebdomadam prima . die, qua fíat Officium de die infra Octavam, sine Gloria et Credo cum coinmemo– ratione Octavae sine 3a Oratione de Tempore, Praefatio communis. Missae pri– vatae ad libitum dici oossunt ve! de Dominica, ut supra, ve! de Octava cum commemoratione Don;inicae; additis in utraque Missa aliis commemora– tionibus occurrentibus. 1 Omittitur per Octavam Imperata communis. 2298. In Officio de Immaculata Conceptione B. M. V. non dicitur IX lectio Feriae IV Quatuor·Temporum, si die 15 decembris occurrat, neque eius Evan– gelium legitur in fine Missae de Conceptione, cum ídem sit. 2 2299. Infra Octavam omnes Missae praeter Conventualem celebrari possunt de Immaculata Conceptione, exceptis duplicibus I ~t II classis .ac Dominica. maiori, quibus in casibus unica Missa de Immaculata cantari potest, non omissa Missa Conventuali de die et servatis Rubricis. 3 2300. Si Officium fit de Octava, tune in eiusdem Missa 2ª Oratio est de Ad– ventu, 3a de' Spiritu Sancto. 1 S. R. C., 11 febr. 1927: A. O. Cap., XLIII, p. 103. - 2 Rubr. spec. Brev. et Miss. ad 14 et 15 dec. - 3 Ex indulto Ordi11i Minorum concesso, 20 ian. 1905: A. O. Cap., XLIX, p. 181.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz