BCCCAP00000000000000000000799
440 Lib. V, Cap. I, Art. I 2286. Dominica I II quae dicitur Gaudete celebratur quadam cum so!lemní- . tate et laetitiae apparatu: quare inter candelabra possunt apponi vasa cum floribus; paramenta Altaris, Ministrorum et Celebrantis aliquanto esse debent sumptuosiora 1 et possunt esse colorís rosaceí, in cuius defectu color violaceus sumitur. Ad Missam et Vesperas pulsanda sunt organa; 2 Ministrí sacri utuntur dalmatíca et tunicella. 3 2287. Omnes Feriae Adventus sunt maiores et habent saltem commemora– tionem in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa, quocunque recurrente festo, etiarri I classis. 4 2288. Per totum Adventum, etiam in festis omittitur Commemoratio seu Suffragíum de omnibus Sanctis. 5 In Officíis de Tempore non dicitur Te Deum, sed nonum aut tertium responsorium; nec in Missa Gloria in excelsis. Alleluia Ómittitur tanturn in Missa feriali post Epistolam; secus retínetur. 6 Ad Pri– mam in Responsorio breví dicitur Qui vent_urus es, praeterquam in Festo pro– prium habente et per Octavam, Dominícis exceptis. 2289. Antíphonae maipres ad Magnificat inchoantur die 17 decembris; sin– gulae_ ante et post Magnificat integrae, sicut in duplicibus, dicuntur per ordi– nem, usque ad diem ante Vigíliam Nativitatis. Si vero Festum fuerít, dicuntur post Orationem Festi, pro commemoratíone Adventus. 2290. In sex Feriis ante Vígiliam Nativitatis. dicuntur propríae Antíphonae ad Laudes et per Horas, et incipiuntur die 17 decembris ab Antiphonis 0 quae Feriae illíus diei assignantur. Similiter et aliae dicuntur in propriis Feriis. Quodsi dies 17 fuerit Domínica, Antiphonae ínchoantur sequenti Feria 11, quae erít dies 18. Quae autem dicendae essent díebus in quibus occurrat Festum novem lectionum, eo anno omittuntur. 7 2291. A die 17 decembris usque ad Nativitatem Domini cessant omnes Octa– vae festorum partícu!arium; prohibentur Missae Votivae privatae et quoti– dianae Defunctorum lectae. 2292. In Missis ferialibus Feriae IV et Sabbati Quatuor Temporum Adven– tus post Kyrie, eleison: Celebrans vadit ad cornu Epistolae, dicit Oremus et Flectamus genua, sub quibus verbis genuflectit unico genu; responso a ministro Levate, surgit et manibus extensis dicit Orationes notatas. 2293. De Simplici in Adventu fit tantum commemoratio 8 sine eius lectíone, excepto casu quo Simplex incídat in Festo novem lectionum (extra Quatuor Tempora), hanc commemorationem non excludente; tune dícitur Símplicis IX lectio, si propriam habeat. 2294. De Vigilia nihil fit in Officio, sed fit tantum in Missa, 9 post comme– morationem Feriae et cum eiusdem Evangelio in fine, nisi Festum sit I classis. 1 Caerem. Episc., l. 2, c. 13, n. 11. -· 2 Caerem. Episc. l. 1, c. 28, n. 2; S. R. C., n. 1490, ad 8; n. 2245. - 3 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 6. - 4 Not. in Tabell. occurr. et concurr. n. 15. - 5 Rubr. in Propr. de Temp. -- 6 Rubr. spec. Miss. Dom. I Adv. - 7 Rubr soec. in Propr. de Temp. - 8 Rubr. gen. Brev., tit. X, n. 2. - 9 Rubr. gen. Brev., tit. VI, n. 2, et tit, IX, n. 4 et Tabell. occurr.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz