BCCCAP00000000000000000000799

436 Lib. IV, Pars V, Cap. V. Art. IV, § 2 vertunt. Pronuntiafo per Cantores Jl. Requiescat (Requiescant) in pace, et a Choralibus responso Amen, Celebrans pronuntiat, recto tono Y!. Anima eius (ve! Animae eorum) et animae omnium etc., nisi absolutio fuerit pro omnibus defunctis: 2273. Celebrans cum Ministris sacris accedit ad ·medium suppedaneum, caput Cruci profunde inclinat et in planum descendit, ubi iam prompti esse debent acolythi cum candelabris suis, Thuriferarius aliique inservientes. Omnes simul debitam faciunt reverentiam, Celebrans et sacri Ministri caput operiunt, et praecedente Thuriferario cum Clerico de aqua benedicta, Diacono et Sub– diacono fimbrias pluvialis sustinentibus, fit in sacristiam reditus, dum recitatur Ant. Si iniquitates et Ps. De pro/undis, cum reliquis, ut in n. 2254, quae ante Crucifixum sacristiae absolvuntur. § 2 - Sine sacris Ministris 2274. In fine Missae, dub Clerici pannum nigrum ante gradus Altaris, quem– admodum dictum fuit, 1 extendunt; si partem in absolutione habitura sit Communitas, candelae Religiosis distribuuntur, qui circa Altare hinc inde se dirimunt. 2275. Lecto ultimo Evangelio, Celebrans, facta in medio suppedaneo debita reverentia, a parte Epistolae descendit ad scamnum, ubi planetam ac mani– pulum deponit, et pluviale accipit, ve! in. alba et stola remanet. 2276. Celebrans per gradus laterales suppedaneum conscendit, et in cornu Epistolae subsistit, ubi legitur Introitus, versus Missale seu librum manibus iunctis, Caeremoniario, si adsit, ad eius dexteram assistente in superiore gradu. Thuriferarius, cum thuribulo et navícula, a sinistris Cleri'ci, vasculum aquae portantis, prope abacum consistit. Statim a Cantoribus incipitur f?'. Libera me, Domine, quod Celebrans submissa voce recitare potest. 2277. Quando repetitur Responsorium, ascendit Thuriferarius ad cornu Epi– stolae, ad quem se vertit Celebrans, sibi thuribulum praebentem. Caeremonia– rius, si adsit, a Thuriferario naviculam accipit, et Celebranti incensum sine osculis ministrat, dicens (secus, ipse Thuriferarius) Benedícite, Pater Reverende. Cele– brans thus iniicit benedicitque, dein ad librum se convertit. Thuriferarius, clauso thuribulo, naviculam a Caeremoniario recipit, et ad sinistram Clerici vasculum aquae gerentis recedit; ambo simul ad latus Evangelii transeunt, ante medium genuflectentes. 2278. Cantato ultimo Kyrie, eleison, Celebrans cantat Pater noster, quod ipse omnesque secreto prosequuntur, et statim in medium suppedaneum venit, Caeremoniario ad eius sinistram transeunte, ubi versus pannum sese conver– tunt. Interim ad secundum gradum ascendunt ~x parte Evangelii Thuriferarius eiusque socius de aqua ministraturi. Caeremoniarius acceptum ab hoc asper- 1 N. 2267.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz