BCCCAP00000000000000000000799
434 Lib. IV, Pars V, Cap. V, Art. IV, § 1 2263. Terminata absolutioné, omnes in sacristiam redeunt, eodem quo vene– rant ordine, Celebrante sine cantu intonante Ant. Si iniquitates cum Ps. De profundis, ut supra, 1 nisi peracta .fuerit absolutio pro omnibus Fidelibus defunctis. In sacristía, omnes se collocant quemadmodum praescriptum, et ab– solvuntur preces. 2264. Quinque tantum suppetentibus Clericis, Caeremoniarius vasculum aquae benedictae simul cum Rituali seu Caeremoniali gestet: sin autem quatuor habentur, functio sine ceroferariis peragitur. Tribus vero praesentibus, unus Crucem portet, alter Thuriferarii munere fungatur, tertius aquae gerat vascu– lum: uterque successive aspergillum Celebranti ministret et thuribulum, necnon ipsum in feretri seu tumuli aspersione ac thurificatione comitetur. Quodsi duo tantumrhodo sint Clerici, prior Crucem. gestat, alter .ministrat de aqua et incenso. Uno tandem exsistente, hic ante absolutionem. thuribulum atque va– sculum aquae benedictae disponit in scabello prope feretrum seu tumulum, atqu~ basim pro Cruce processionali ad caput cadaveris praesentis ve! reprae– sentati: Celebrans procedit ad absolutionem, praecedente Clerico cum Cruce, quam hic in basi firmat, ut ad Celebrantis sinistram regrediens ei de reliquo ministret. · Art. IV Ritus absolutionis super pannum nigrum § l - Cum sacris Ministris 2265. Praeter indumenta missalia pro Celebrante et sacris Ministris, necnon superpellicea pro Clericis inferioribus, paretur pluviale colorís nigri, et cetera quae in n. 2237 notata sunt. Crux tamen hastilis non adhibetur. Seorsim collo– cetur lodix funerea seu pannus niger plicatus, ante Altare extendendus, circa quem non oportet cereos accendi ullos. 2266. Celebrans post ultimum Evangelium, facta cum Diacono et Subdia– cono in medio suppedaneo debita reverentia, descendit a parte Epistolae ad scamnum, ubi, deposita planeta et manipulo, accipiet pluviale, sacris vero Ministris manipulum deponentibus. · 2267. Interim a Clericis delegatis distribuuntur candelae Religiosis, vel ante denuo actenduntur, si iam fuerint ínter Missam distributae. Duo alii Clerici, 2 ante gradus Altaris super pavimentum explicabunt pannum nigrum, ita ut caput crucis in eo forte descriptae versus cancellos presbyterii dirigatur, ac ínter pannum et ultimum Altaris gradum spatium remaneat liberum ad commode transeundum. Quo facto, Religiosi, candelas habentes accensas, in duas lineas circa Altare hinc inde se diribent. Acolythi, postquam Celebranti Ministrisque sacris auxilium praestiterint ad paramenta prope abacum redibunt, 1 N. 2254. - 2 Caerem. Episc., l. 2, ·c. 37, n, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz