BCCCAP00000000000000000000799

20 Lib. I, Tit. II, Cap. II, Art. I a dextris est. Ministri tamen aut Assistentes, qui cum Celebrante gradientes fimbrias eius pluvialis sustinent, post eum tune transire debent; et Acolythi crucem comitantes praecedunt Crucífero. 114. Qui ad partem oppositam totaliter se vertere debet, generatim loquendo a sinistro latere ad dextrum se convertat. Attendere tamen debet, ne terga ver– tat Ssmo Sacramento exposito, vel personae aut rei, cui maior debetur reveren– tia. Sanctissimo non exposito, qui stat in medio ad Altare, in medio item se vertit dextrorsum, et in medio, si opus sit, descendit ad planum. Qui ad Altare versatur extra medium, versus medium seu crucem eiusdem Altaris faciem con– vertere debet. Idem servetur extra Altare, cauto quod Episcopo ve! Celebranti terga ne vertantur. 115. Si duo simul totaliter se vertere debent, ut Acolythi aut qui bini pro– cessionaliter incedunt, bini etiam facies sibi invicem convertant, ac incedendo primus transeat ante alterum, ut respectivum dignitatis ordinem servent. Si tres sunt, m.edius dextrorsum se vertat. Sed si quid unum efforment, puta si Ministri aut Assistentes fimbrias pluvialis Celebrantis sustinent, vel. medium habent Cruciferum, tune unusquisque, vertendo se respective ad socios, suum locum servet, ita ut, invicem adhaerentes, quasi unum corpus moveri videantu.r. CAPUT II DE MODO RES SEU UTENSILIA LITURGIC1 DEFERENDI Art. I De Cruce 116. In processionibus quibusdam sollemnioribus, quae cum Missae cele– bratione connexae sunt, ut die Purificationis B. M. V., Dominica Palmarum, Sabbato Sancto et in absolutionibus Defunctorum, crux hastilis defertur a Sub– diacono Missa~, amicto tunicella aut planeta plicata, prout exigit sacrae actionis qualitas. 1 In processionibus autem SS. Sacramenti, puta Feria V in Ccena Do– mini, Feria VI in Parasceve, vel in Festo Corporis Christi, aut quando sollemni– ter defertur aliqua Reliquia insignis, cum Subdiaconus a sinistris Celebrantis stare et incedere debeat ad elevandam fimbriam pluvialis eius, crucem deferat alius Subdiaconus tunicella indutus, 2 cum alba; ve!, ubi desit alius Subdia– conus, Clericus superpelliceo indutus. Item in locis, ubi clerus sufficiens desit, et functiones iuxta Memoriale Rituum Benedicti XIII peragantur, crux de– fertur a Cletico superpelliceo induto. 3 In ceteris ·vero processionibus ordina~ riis, non exclusis illis quae fiunt occasione XL Horarum, 4 Crucifer super– pelliceo indutus esse debet, nullo modo pluviali. 5 In generalibus tandem pro- 1 S. R. c., n. 2646 ad l. - 2 Miss. Rom., Rubr. spec. in Cama Domini. - a Memor. Rit., passim. - 4 Instr. Clem., § XX. - 5 S. R. C., n. 9 ad 18.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz