BCCCAP00000000000000000000799
430 Lib. IV, Pars V, Cap. V, Art. 11, § 2 Orationem Non intres, nulla numeri aut generis facta mutatione, etiamsi pro pluribus aut pro femina dicatur. 1 Dein cantatur Responsorium. 2246. Extra diem funeris, Clero circa tumulum disposito, ut in n. 2243 dictum fuit, omissa Oratione Non intres, nutu Caeremoniarii, 2 Cantores inci– piunt ij'. Libera me, Domine, quod Clerus circumstans prosequitur, 3 quodque Celebrans et Diaconus submissa voce recitare possunt. Versus autem a duo– bus Cantoribus concinuntur. Ad Y/. Requiem aeternam, nullum facit Celebrans signum crucis. 2247. Circa finem Responsorii, 4 id est dum repetitur Libera me, 5 Diaconus, salutato Celebrante, transit ad eiusdem dexteram, ante quem accedit Thurife– rarius, qui, navícula Diacono tradita, thuribulum Celebranti obiicit, dum Caeremoniarius fimbriam dexteram pluvialis attollit. Diaconus i ncensum sine osculis ministrat, dicens Benedícite, Pater Reverende. Celebrans incensum in thuribulum ingerit, et benedicit proferens Ab illo benedicaris etc. 6 Thurifera– rius naviculam a Diacono recipit, et recedit ad sinistram Clerici vasculum aquae sustinentis, qui interim a dexteris Diaconi constitit. 2248. Absoluto Responsorio, Cantor cum primo Choro canit Kyrie, eleison; cui secundus Chorus respondet Christe, eleison; deinde omnes simul canunt Kyrie, eleison. Mox Celebrans canit Pater noster, quod ipse et omnes secreto prosequuntur 7 usque ad Et ne nos inducas exclusive. Acceptum aspersorium a Clerico de aqua Diaconus porrigit Celebranti sine osculis, qui, manu sinistra pectori admota, a dexteris comitatus a Diacono fimbriam pluvialis sublevante, per latus suum de.xterum incedens, ante Altaris medium facta debita reverentia, Diacono vero genuflectente, circuit feretrum seu tumulum, incipiens a latere Evangelii, et praetereundo ter illum aspergit, primum ad pedes defuncti praesen– tis vel repraeseritati, deinde ad medium, postremo ad caput. Mox exhibita Cruci Subdiaconi profunda corporis inclinatione, Diacono autem genuflectente, 8 tribus ictibus alteram partem feretri seu tumuli aspergit, ad caput, medium et pedes. 2249. Reversus ad locum unde discesserat, Celebrans Diacono aspergillum restituit, hic autem .Clerico de agua benedicta. Thuriferarius tradit Diacono thuribulum, qui illud Celebranti sine osculis porrigit. Celebrans cum Diacono iterum circumit feretrum seu tumulum, illum incensans ictibus simplicibus, eodem quo asperserit modo, 9 non praetermissis in transitu tam Altari quam .Cruci Subdiaconi tjebitis reverentiis. Caeremoniarius, cum in aspersione, tum in thurificatione, ve! Celebrantem praecedere potest, ve! ad eiusdem sinistram incedere et fimbriam pluvialis sublevare: in utroque casu, Altari et Cruci Sub– diaconi genuflectit prout Diaconus. 2250. Si funus sit Sacerdotis, physice aut moraliter praesentis, Celebrans aspergit feretrum seu tumulum atque thurificat ordine inverso, videlicet inci- 1 Rit. Rom.; tit. VI, e. III, n. 7. ,- 2 S. R. C., n. 3110 ad 17. - 3 Rit. Rom., tit. VI, e. III, n. 7; e. V, n. l. - 4 Rit. eelebr., tit. XIII, n. 4. - 5 Rit. Rom., tit. VI, e. III, n. 9. - 6 Rit. Rom., loe. cit. - 7 Rit. eelebr., tit. XIII, n. 4; Rit. Rom., tit. VI, e. III, n. 10. - 8 Rit. eelebr., tit. XIII, n. 4. - 9 Rit. celebr., loe. cit.; Rit. Rom., tít. VI, c. III, n. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz