BCCCAP00000000000000000000799

De absolutione ad tumulum curn Ministris : 427 Celebrans profunde se inclinat, Diacono ve! Clerico assistente genuflectente; ad verbum Oremus, caput eidem profunde inclinat. Quando Crucifer stat inter Altare et feretrum, Sacerdos Cruci facit reverentiam quoties ante eam transit, et Altare negligit. 2234. Thus adhibendum est ad absolutionem supra feretrum, tumulum aut pannum, etiam in minoribus ecclesiis, etsi exsequiae vespere persolvantur sine Officio ve! Missa; quae tamen si minus sollemniter, scilicet non adhibito pluviali, agantur, possit, omitti thurificatio. 1 . 2235. In aspersione et thurificatione, etiam absente corpore et absque Mi– nistris sacris, Celebrans debet tumulum circumire. 2 Feretrum aut tumulum non in capite atque extremitate tantummodo aspergit et incensat, sed ter a parte dextera, et ter a sinistra. Thurificatio vero fit simplici ductu seu ter unico ictU sine interruptione progrediendo, primum in parte lateris dexteri quae Celebranti est propior, tum media, deinde prope Crucem; postea, facta Cruci reverentia, similiter ,in altero latere, primum prope Crucem, tum in medio, denique versus extremitatem. Pannum autem nigrum aspergit adolet– que Celebrans, non circumeundo, sed stans in medio suppedaneo, conversus ad pannum. 2236. Celebrans facit signum crucis super feretrum aut tumulum aut pan– num, dicens in fine Y/. Requiem aeternam; ª die 2 novembris, in singulis absolu– tionibus super sepulturas fieri solitis, signum crucis ad ultimum Y/. Requiem aeternam super singulas sepulturas efformat. Non iterat amplius signum crucis ad Y/. Anima eius (Animae eorum) etc., neque in sacristía ad Y/. Requiem, post Ps. De profundis. Art. II Ritus absolutionis ad feretrum seu tumulum, cum sacris Mini~tris § 1 - D e h i s q u a e p r a e p ·ar a n d a su n t 1 2237. In sacristia, praeter indument.a ,missalia pro Celebrante et Ministris sacris, necnon superpellicea pro Clericis inservientibus, paretur pluviale colorís nigri, duo candelabra ab acolythis gestanda cum candelis ex cera communi, necnon thuribulum cum carbonibus accensis et navícula. Super abacum alba tobalea coopertum, ponatur Caeremoniale seu Rituale Ordinis, vas cum aqua benedicta et aspersorio, ac prope illum Crux hastilis. In loco congruo, collocen– tur candelae Choralibus djstribuendae, quae satis sint si religiosa Communitas partem habitura sit irí absolutione. 2238. Extra presbytérium; in media navi ecclesiae, ve! habeatur feretrum, in quo cadaver iaceat, ve! erigatur tumulus seu castrum doloris, panno emor- 1 s. R. C., n. 4081 ad 4. - 2 S. R. C., n. 4034 ad 4. - 3 Miss. Rom., Rit. celebr., tit. XIII, n. 4; et in fine, Rit. absolut.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz