BCCCAP00000000000000000000799

De níodo incedendi 19 TITULUS SECUNDUS De quibusdam inter officia aliasque functiones communius agendis . CAPUT I DE MODO INCEDENDI 108. Qui, veste liturgica indutus, ambulat, sive solus, sive cum socio, sive in processione, ad functionem, in functione et a functione, semper graditur ocu– lis demissis, incessu gravi, erecto corpore. 1 Manus, quae actu non sint occupa– tae, iunctas teneat ante pectus, extensis et iunctis pariter digitis, et pollice dex– tero super sinistrum posito in modum crucis. 2 In processionibus, Fratres qui in habitu regulari incedunt manus intra manicas tenent, nisi Iibrum gestent aut candelam.. 109. Sicubi sacristia post Altare maius exstet, Celebrans et Ministri .ab ea exire debent e parte Evangelii, ut presbyterium ingrediantur; ad illam vero ~ presbyterio a parte Epistolae accedant. ª Idem fit cum ex éhoro retro Altare stante in presbyterium est transeundum, et vice versa. Si vero binae sunt portae, universus clerus per eandem portam, iuxta praecedentem regulam, transit in aditu et reditu, quin in duas turmas dividatur. 110. Nunquam, sed maxime ad Altare, procedi potest sive a latere, sive retrogradiendo, etiamsi de uno ve! duobus agatur passibus; sed partim aut tota– liter, si opus sit, quis sese convertat et coram ·se progrediatur. 111. Quando bini et bini procedunt Fratres, curent ut aequis passibus sem– per gradiantur, et paribus intervallis distent ab illis qui antecedunt. In uno– quoque horum ordinum, dignior a dextris, inferior a sinistris locum habet. 4 Quodsi ultimus ordo ex tribus Fratribus constare debeat, in medio eorum stat qui aliis duobus est dignior. . 112. Si Ministri sacri, vel Pluvialistae, aut Assistentes superpélliceo induti, Celebrantem pluviali paratum associant, hic medius incedit inter duos ex ipsis, qui fimbrias anteriores pluvialis ipsius hinc inde parumper elevant, 5 altera manu supra pectus posita. Quando Celebrans pluviali non est paratus, Ministri sacri ante eum Íhcedunt, unus post alterum, Subdiacono praeeunte: ceteri vero Mi– nistri aut Assistentes superpelliceo induti bini ante Celebrantem gradiuntur. 113. Si ad dextram aut sinistram in via declinandum sit, qui ex hac parte gradiuntur Ientius procedere debent, ut dent spatium illis qui ex parte opposita ambulant. Sin autem per angustam portam aut locum sit transeundum, in pro– cessione liturgica praecedit inferior: item quoties communitas Fratrum ab uno ad aliud commune exercitiurn se confert. Secus vero, praecedit dignior, seu qui 1 Rit. celebr., tit. 11, n. l. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 19, n. l; Rit. celebr., tlt. 111,n. l. - 3 S. R, C., n. 3029 ad 12. - 4 S. R, c., n. 975; n. 1004; n. 1668; n. 2072. - 6 Caerem. Eplsc., l. 2., c. 3, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz