BCCCAP00000000000000000000799
422 Lib. IV, Pars V, Cap. II portatur, nec pannus extenditur ante Altaris gradus; tune Celebranti non licet in cornu Epistolae sistere in plano, ve! in suppedaneo et in eodem loco aspergere atque Orationem cantare. 1 Posset perfici absolutio super tumbam in ecclesia vel in cappella coemeterii exsistentem, absque alio signo quam ipse lapis funebris. 2207. TEMPUS. - Absolutio aliaeque preces a Rituali praescriptae in Exse– quiarum ordine, 2 omitti nequeunt, non obstante consuetudine, post Missam exsequialem in die obitus, quamvis die praecedenti de sero absolutio et preces decantatae fuerint super defuncti cadavere in associatione. 3 Immo, corpore physice aut- moraliter praesente, sunt de praecepto, etiamsi Missa exsequialis non fuerit celebrata. 4 2208. Extra diem obitus seu exsequias, absolutio non obligatoria, sed ad libitum est in fine Missae de Requie, etiam in die tertio, septimo, trigesimo ac anniversario, nisi accedat mandatum illius qui eleemosynam obtulit. 5 2209. Absolutionem facere immediate post Missam de Requie licet iisdem diebus, quibus eiusmodi Missa permittitur; tune habenda est absolutio tamquam appendix Missae. Etsi Missa fuerit lecta, absolutio post eam cantari potest immo debet, potius quam immediate post Matutinum, si Officium et Missa celebrata fuerint. 6 2210. Absolutio pro defunctis, ve! Responsorium super sepultura, cantari quotidie potest, exceptis Duplicibus I classis. 7 Finita Missa, fieri tantum potest quando Missa fuit de Requie. 8 • Post Missam de Dominica, de Festo, de Feria, aut votivam, cantatam sive lectam; nunquam permittitur, etiamsi Missa Defunctis applicetur. 9 Nec licet post eandem Missam Celebranti et Ministris, paramentis Missae depositis, nigra assumere, ut cariatur vel recitetur Responso– rium pro Defunctis. 10 Si facienda sit absolutio, fiat ve! immediate post Officium Defunctorum, ubi dicatur, et ante Missam de die, aut Sancti, aut votivam; 11 ve! si post Missam, fiat omnino independenter ab eadem; 12 id est, si Celebrans, absoluta Missa, in sacristiam redeat ad paramenta nigra induenda, aut si, inter Missam et absolutionem, alia functio intercedat, uti, apud nos, fit in Visita– tione pastorali. 13 Quo in casu, tantummodo post finem Missae pannus sternatur, . aut tumulus seu castrum doloris ponatur; sin autem absolutio post Officium sit data, hic removeatur tempore Missae, aut, si removeri tune. nequeat, saltem exstinguantur cerei circa illum accensi. 14 2211. In duplicibus I classis, absolutio locum habere nequit, ne privatim quidem, puta post absolutas vespere Horas canonicas. lisdem diebus, Respon– sorium Libera me nón potest cani, nec submissa voce recitari. 15 · 1 S. R. C., n. 3535 ad 5.. - 2 Rit. Ron'i., tit. VI, c. 111 - 3 Rit. Rom., tit. VI, c. III, n. 17; S. R. C., n. 3748 ad . l. - 4 C. l. C., can. Í215; Rit. Rom., tit. VI, c. !, n. 4, 7. - 5 S. R. C., n. 1322 ad 6; n. 3369 ad 2. - G S. R. c., n. 4081 ad 2; n. 4215. - 7 S. R. ·c., n. 3780 ad 8; n. 4215; n. 4270. - s S. R. C., n. 3014 ad l. - 9 S. R. C., n. 2186; n. 3014 ad 1; n. 3201 ad 8. - 10 S. R. C., n. 1736 ad 3; n. 3722 ad 1; n. 3942. - 11 S. R. C., n. 4183. - 12 S. R. C., n. 3780 ad 8; n. 4215; n. '1270. - 1 3 Rit. Ore!., 1915, tit. V, c. II, n. 17. - 14 S. R. C., n. 2994 ad 1; n. 3582 ad 4; n. 4270. - 15 s. R. C., n. 3780 ad 8; n. 4095 ad 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz