BCCCAP00000000000000000000799

420 Lib. IV, Pars IV, Cap. IV Con/Ueantur tibi populi Deus, con{iteantur tibi populi omnes: * terra dedil fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: * et metuant eum omnes fines terrae. Gloria Patri, etc. Quo recitato, Superior solus surgit et dicit: Kyrie, eleison, respondentibus ceteris Christe, eleison, atque omnibus simul Kyrie, eleison. Postea Superior dicit Pater noster, quod omnes secreto recitant, usque ad Y/. Et ne nos inducas in tentationem: BJ. Sed libera nos a malo. Addit idem Superior sequentes Versiculos et Orationem, ad quae Religiosi respondent: Y/. Memento Congregationis tuae: ij. Quam possedisti ab initio. Y/. Salvum fac populum tuum, Domine: ij. Et benedic haereditati tuae. Y/. Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus: ij. Amen. Y/. Domine, exaudi orationeJn meam: ij. Et clamor meus ad, te venial. Y/. Dominus vobiscum: ij. Et cum spiritu tuo. ÜREMUS Devotionem familiae tuae, Domine Jesu Christe, benignas intende, ut quae se, ad tui imitationem, per abstinentiam quadraginta dierum maceravit in corpore, per tuam gratiam et benedictionem reficiatur in mente. Qui vivis et regnas in. saecula saeculorum. ij. Amen. Deinde conversus ad Communitatem genuflexam, Superior dicit: Y/. Adiutorium nostrum in nomine Domini: ij. Qui fecit caelum et terram. Y/. Sil nomen Domini benedictum: BJ, Ex hoc nunc et usque in saeculum. Per intercessionem beatissimae Dei Genitricis Mariae, ac Seraphici Patris nostri Francisci omniumque Sanctorum, copiosa descendat super nos Dei Patris Omnipotentis ffi, et Filii eius Jesu Christi, et Spiritus Sancti benedictio et maneat semper. B', Amen. Tune Superior, accepto a Sacrista, cum osculis consuetis, a-spergillo, Reli– giosos ter lustrat aqua benedicta nihil dicens, in medio nempe, a sinistris suis et a dexteris. Postremo superpelliceum et stolam exuit, Fratres genuflexi terram deosculantur et a refectorio recedunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz