BCCCAP00000000000000000000799
De benedictione communitatis expleta Quadragesima Epiph. 419 §7-In Ascensione Domini 2197. Inde a coena Vigiliae Ascensionis Domini, usque ad Vigiliam Pente– costes exclusiv~, pro benedicenda mensa, ante prandium et coenam; loco respec– tivi Versiculi, dicitur sequens y;, Ascendit Deus in iubilatione, alleluia. f?'. Et Dominus in voce tubae, alleluia. Gloria Patri. Sicut erat. 2198. In fine dicitur Y/. Ascendens Christus in altum, alleluia. f?'. Captivam duxit captivitatem, alleluia. Loco autem Ps. Miserere, dicilur Ps. 46 Omnes gentes, · plaudite manibus, ve! Ps. Laudate Domin~m, omnes gentes. § 8 - In Pentecoste 2199. A Vigilia Pentecostes inclusive, usque ad coenam sequentis Sabbati exclusive, 1 id est usque ad coenam Feriae VI Quatuor Temporum inclusive, tam ante prandium quam ante coenam, dicitur Y/. Spirifus Domini replevit orbem terrarum, alleluia, et f?'. Et hoc quod contlnet omnia scientiam habet vocis, alleluia. Gloria Patri. Sicut erat. 2200. Post prandium et coenam, in gratiis agendis, simHiter dicitur Y/. Re– pleti sunt omnes Spiritu Sancto, alleluia, et f?'. Et ceperunt loqui, alleluia. Loco vero Ps. Miserere, recitandus est Ps. 47 Magnus Dominus, ve! Ps. Laudate,Do– minum, omnes gentes. CAPUT IV DE BENEDICTIONE COMMUNITATIS EXPLETA QUADRAGESIMA EPIPHANIAE 2201. Die 14 ve! 15 mensis februarii, quo, iuxta Pro:vinciarum consuetudi– nem, terminatur Quadragesima Benedicta vulgo nuncupata, 2 seró praeparanda sunt in refectorio superpelliceum et stola albi coloris, vasculum aquae .benedictae cum aspergillo, necnon huius Caeremonialis exemplar. 2202. Terminata refectiuncula serotina, et gratiis persolutis, Superior, Sa– crista adiuvante, superpelliceum stolamque induit; dein, omnibus genuflexis, Ps. 66: Deus, misereatur nostri inchoat, quem duobus choris alternatim fratres prosequuntur: Deus misereatur nostri et benedicat nobis: * illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Ut cognoscamus in terra viam tuam: * in omnibus gerttibus salutare tuum. Confitearftur tibi populi Deus: * confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exsultent gentes: * quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in !erra dirigís. 1 Rubr. Brev. Rom. - 2 Constit. Ord., n. 69.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz