BCCCAP00000000000000000000799
De mensae. benediictionibus 417 qui Psalmus semper ad beneplacitum dici potest etiam in aliis sollemnitatibus, exceptis tamen Feriis V et VI maioris Hebdomadae. 1 2187.. Mutatio Versuum pro varietate Festorum regulariter incipit a primis Vesperis Festi, 2 id est pridie Festi, si sero coenatur. Non fit ideo in Vigilia Nati– vitatis Domini, nisi incidat in Dominicam; diebus ehim ieiunii, etsi unica come– stio quae meridie fit, coena nuncupatur, ante.tamen horam Vesperarum sumitur. Cessat vero mutatio Versuum, uti habetur in Breviarii R9mani Rubricis; nempe, pro Nativitate Domini perdurat us¡:¡ue ad coenam Vigiliae Epiphaniae exclusive, quae est qbsque ieiunio. Sin autem in Vigilia Epiphaniae aliquod occurrat ieiu– nium, tune ad unicam comestionem, quae ante Vesperarum horam fiát, dicuntur adhuc Versus Nativitatis. 3 § 2 - In Epiphania 2188. Inde a coena Vigiliae Epiphaniae, (nisi ieiunetur, uti dictum est in nu– mero praecedenti), usque ad coenam cliei Octavae inclusive, tam ad prandium quam ad coenam, dicitur in principio Y/. Reges Tharsis et insulae munera oflerent, alleluia. R',. Reges Arabum et Saba dona adducent, alleluia. Gloria Patri. Sicut erat. Post comestionem vero, dicitur Y/. Omnes de Saba venient, alleluia. R', Au– rum et thus deferentes; alleluia. Y/. Gloria Patri. R'- Sicut eral. Loco Ps. Miserere, dicitur Ps. 71 Deus, iudicium tuum Regi da, ve! Ps. Laudate Dominum, omnes gentes. § 3 - In Coena Domini 2189. Omnibus. in refectorio genuflexis, Superior absolute et sine cantu in– choat, ceteris prosequentibus: Y/. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem. . Deinde omnes totum secreto recitant Pater noster; quo finito Superior, sine pronuntiatione aliqua, signo crucis benedicit mensam, et, ab eodem facto signo surgendi, omnes sub silentio terram osculantur et ad .suas sedes se confe– runt. Nec profertur a Lectore lube, Domne, n'ec in fine· mensae Tu autem, Domine. 2190. Finita mensa, omnes genuflexi, Superiore ut supra inchoante, repe– tunt Y/. Christus factus est etc. Deinde Psalmum 50 Miser~re altérnatim recitant: in cuius fine non dicitur Gloria Patri, sed duae ultimae syllabae ultimi versus deprimuntur per tonum, 4 sicut in Officio. Postea tqtum secreto omnes recitant Pater noster. Deinde Superior dicit absolute Orationem Respice, quaesumus, Domine, etc., cuius ultimam syllabam per tonurri similiter deprimit. 5 Et non pro– nuntiat Qui tecum, nec Fidelium animae; sed secreto dicitur Pater noster, nec 1 Rubr. spec. Brev. Rom.; Rit. Ord., 1915, p. 172. -·\ 2 OAVANTUS, in Rubr. Brev. Rom., Sect. IX, c. VI, n. 9; P. ANDREAS A ÜAZOLO, Def. gen. Cap:: Memoria/e rituum, Romae 1775, tit. XXIV, c. II, § 2, n. 9. - 3 P. ANDREAS A ÜAZOLO, op. cit., n. 11. - 4 Rubr. Officii maioris Hebd., Romae 1922, p. 278. - 5 Rubr. Officii maioris Hebct:, Romae 1922, p. 278. 27
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz