BCCCAP00000000000000000000799
De mensae benedictionibus 415 .Art. II De benedictione, ad coenam per annum § 1 - Ante coenam 2178. Benedictio mensae pro coena eodem modo peragitur ac pro prandio, ut supra, 1 paucis tamen mutandis. Loco enim y¡. Oculi omnium, Hebdomada– rius intonat y¡; Edent pauperes, quem ceteri prosequuntur: Et saturabuntur,et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. Gloria Patri. Sicut eral. Loco insuper benedictionis Mensae caelestis etc. Hebdo– madarius dicit: Ad coenam vitae aeternae etc. § 2 - P o s t c o e.n a m 2179. Pro gratiarum actione, omnia fiunt ut post prandium, quemadmo– dum supra descriptum fuit, 2 salvo quod loco Confiteantur tibi etc., Hebd.omada– rius dicat y¡. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus, eeteris respóndentibus ij'. Escam dedil tinientibus se. Dein loco Orationis Agimus tibi grafías etc., Hebdomadarius proferí Benedictus Deus in donis suis etc. Po– stea ipse ve! Superior, pro Provinciarum consuetudinibus, intonat Ps. Laudate Dominum, omnes gentes, cuius primum Versum absoivit pars ipsius Superioris, seu respective Hebdomadarii, altera parte alternatim canente. 2180. Reiiqua persolvuntqr in choro minime, sed in refectorio. In fine vero, dicto y¡. Deus det nobis suam pacem, ij'. Amen, Reiigiosi genibus procumbunt, et mediocriter inclinati, simul dicunt Benedícite. Superior et ipse genuflexus bene– clictionem illis a Deo postuiat, octavam proferens Officii nocturni Benedictio– nem, ve! aliam sibi beneplacitam. 3 Qua recepta, omnes terram osculantu~ et . recedunt. Art. III In diebus ieiunii §1-In meridiana seu unica comestione 2181. Quando semel comeditur, pro benedictione mensae omnia dicuntur ut in coena, 4 quavis hora fiat eiusmodi comestio. 2182. Pro gratiarum pariter actione, usurpatur formula et ritus superius post coenam descriptus, ideoque semper adhibendus est Ps. Laudate Dominum, omnes gentes, ad quem recitandum et ad subsequentes preces Communitas in 4 1 N. 2167 et seq. - 2 -NN, 2173 et seq.-'- 3 BOVERIUS, De sacris ritibus ..., 1~26, p. 451. Rubr. spec. Brev. Rom.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz