BCCCAP00000000000000000000799
18 Lib. I, Tit. I, Cap. IV, Art. 11 osculatur in medio, et super mensam ponit, vel opportune plicat atque in locum suum recondit. 101. Albam minister accipiens, posteriorem eius parfem complicatam im– ponit vestiendi humeris, et. efficit ut deorsum fluat; dein dextrorsum transiens, dexteram ·manicam, atque sinistrorsum rediens laevam manicam protendit. In fine vero, accepta alba a sacerdote vel ministro sacro, inserviens eam ambabus manibus desumit a parte quae scapulis respondet, eam terram versus aequali– ter pendere facit et supra mensam ponit, ut paratus esse possit ad amictum · accipiendum. 102. Cingulum duplicatum inserviens praebet a tergo Celebrantis ve! Mi– nistri sacri, ita ut flocci, sive extremitates cinguli ad ipsius dexteram aequaliter dependeant. Alligato autem cíngulo, albam ita componit, ut ex omni parte aeque apteque pendeat, et ab humo duos fere dígitos distet. Acceptum in fine a Celebrante vel Ministro sacro cingulum inserviens complicat et apte involu– tum super alía paramenta deponit. 103. Acceptum manipulum inserviens osculatur a latere crucis, quae i.n eius medio est, et Sacerdoti ve! Clerico in sacris offert osculandum ubi ídem est crucis signum; dein brachio ipsius sinistro illum imponit inter pulsum et cubi– tum, ita ut versus manum habeantur latera manipuli, quae ordinarie inter se colligata sunt; denique chordulis, si adsint, eum ligat, pariter cavens ne effluat, neve nimium sit constrictus, aut aciculam qua forte bpus est, praebet. Manipu– lum post functionem exutum inserviens osculatur, ut supra, et super cetera paramenta ponit. 104. Stolam a latere crucis prius osculatam inserviens porrigit ad crucis osculum, ita ut versus Celebrantem habeatur ora exterior flexurae angulive in medio stolae forte exsistentis. Dein inyigilat, ut circa caputium ea recte aptetur, ita ut nec supra planetam conspiciatur, nec post terga dependeat. Eam vero cum a Celebrante vel Clerico in sacris denuo accipit, oscnlatur, ut supra, et super mensam composite disponit. 105. Tunicellam aut dalmaticam, eius parte posteriore, si aperta sit, repli– cata, .inserviens ve! super mensam Iinquit, ut Clericus in sacris sibimet eam imponat, vel capiti eius inducit, iuvans ut prius dexterum, deinde sinistrum brachium commodius in manicas introducatur, et chordulas super humeros forte positas hinc inde constringens. 1 Eam denique ex omni parte, si opus est, coaptat. Ab humeris Clerici in sacris ·tunicellam aut dalmaticam sumens, mi– nister eam supra mensam ponit, ita ut pars eius posterior desuper appareat. 106. Idem .dici debet de planeta, nisi quod, induta a Sacerdote, ea unde– quaque a ministro recte coaptatur, et, si adsint chordulae colligandae, a parte posteriore interim aliquantulum, ad maiorem commoditatem, sublevatur. 107. Pluviale tandem ministratur a tergo, sive ad induendum, sive ad exuendum. 1 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 18.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz