BCCCAP00000000000000000000799
408 Lib. IV, Pars IV, Cap. H, Art. II, § 1 rii, quae in Dominicam inciderit, Episcopus faciat palmarum aut candelarum benedictionem. Quod si aliquid canendum esset, puta Veni, Creator ek., ante aspersionem fiat, ne hic ritus a Missa seiungatur. 2145. Semper facienda est per Celebrantem, Iicet sit Superior maior, 1 non autem per alium, non obstante qualibet consuetudine contraria. 2 Celebrans a Ministris sacris associatus Clerum in presbyterio et choro, atque populum aspergere tenetur. 3 Si chorus adeo esset elatus, ut nisi per scalas ad eum non pateret accessus, alter Sacerdos superpelliceo et stola indutus in choro aspersio– nem facere posset. 4 2146. Celebrans vestiri debet amictu, alba, cingulo, stola et pluviali colorís Missae convenientis. 5 Deficiente pluviali colorís congruentis, 6 Sacerdos ac– cedere debet ad Altare absque casula seu planeta, cum stola ad modum crucis aptata, 7 et, completa aspersione, sumere manipulum et casulam pro Missa. Quo casu sacri Ministri, si adsint, non induunt dalmaticam et tuni– cellam, ve! planetas plicatas, nisi post aspersionem, quando Celebrans sumit planetam. 2147•. Aspersio peragenda est ad Altare chorale, ubi Missa conventualis celebrabitur; Celebrgans non potest offerre Diacono et Subdiacono, aut singulis Religiosis de Choro aspergillum ad aquam manu propria sumendam; sed omnes ipse aspergere debet, noh obstante contrario usu. 8 2148. Si Episcopus pluviali paratus, aut cum sua cappa in throno Missae assistit, Celebrans, comitatus a Caeremoniario et acolytho vas aquae gestante, Ministris sacris ante infimum Altaris gradum exspectantibus, accedit ad Epi– scopum, cui, praevia profunda corporis inclinatione, aspersorium osculatum, manuque osculata, porrigit: Episcopus stans seipsum, deinde Celebrantem, postea sibi Assistentes et solii Ministros asperget; statim eidem reddet asper– sorium, qui manum, deinde illud oscúlabitur, necnon, salutato ut supra Epi- scopo, ad Altare redibit. 9 · 2149. Episcopus dioecesanus, qui in stallo Missae assistit, aspergillum quod Celebrans ipsi porrigit, manu tangit, et serñetipsum aqua sic accepta signat, quin ullum alium aspergat. Ceteri Episcopi in choro praesentes a Celebrante sunt aspergendi. 1 º 2150. Unus Superior maior, Minister nempe generalis, vel, eo absente, Supe– rior provincialis in propria Provincia seu Commissariatu, ab aspersorio quod ipsi, praevia profunda corporis reverentia, praebet Celebrans, propria manu dextera accipit aquam benedictam, cum qua maiore crucis signo se signat. Ceteri a Celebrante sunt aspergendi. 11 1 S. R. C., n. 926 ad 1; n. 1654; n. 3055; n. 3718. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 30, n. l; c. 31, n. 3; S. R. C., n. 3111; n. 4100 ad 2. - 3 Caerem. Episc. l. 2, c. 30, n. l; c. 31,, n. 3. - 4 S. R. C., n. 19 ad l. - 5 Miss. Rom., Ordo ad fac. aq. bened.; Caerem. Episc., l. 2, c. 31, n. 3; Rit. Rom., Appendix. - 6 S. R. C., Ord. Min. Capuce., n. 3697 ad 8. - 7 S. R. C., n. 1637 ad 3; n. 2951 ad 3. - 8 S. R. C., n. 2013 ad 1, 2, 3; n. 4100 ad 2. .,- 9 Caerem. Episc., l. 2, c. 31, n. 3; S. R. C., n. 2089 ad 2. - 10 S. R. C., n. 893 ad 3. - 11 Caerem. Min., 1927, n. 419.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz