BCCCAP00000000000000000000799

De aquae aspersione· 407 · 2140. In hoc exorcismo, Sacerdos ter signum crucis efformat super aquam, ad v.erba:. Dei ffi Patris ... , Jesu ffi Christi ... , Spiritus ffi Sancti, sicut in Ora– tione, ad bene ffi dictionis. 2141. Quo facto, Celebrans ter mittit sal; quod ipsi obiicit Dia:com1s, si adsit, in aquam in ·modum crucis, dicendo semel: Commixtio satis et aquae pariter fiat, in nomine Pa ffi tris, et Pi ffi lii, et Spiritus ffi Sancti. Quod si adfuerint plura vasa aquae, Celebrans in unumquodque eorum sal iniicit, toties repetens actum et formulam. Dein Diaconus ipsi praebet mantile seu manutergium ad manum abstergendam. Celebrans concludit legens ultimam Orationem. · 2142. Post benedictionem, C ericus seu respective Subdiaconus librum clau– det, et super abacum deponet. Celebrans et Ministri redibunt ad mensam, apud quam paramenta induerint. Clericus aliquantum aquae immittet in va– sculum, pro aspersione, cavens u t in eodem sit aspergillum, illudque<manu dextera infra pectus tenebit. Art. II De aquae aspersione § 1 '_ Normae generales 2143. Post benedictionem aquae, Sacerdos, diebus dominicis, ante Missam, 1 · procedit ad aspersionem Cleri et populi. Quae aspersio praeceptiva est in ec– clesiis cathedralibus et éollegiatis, necnon probabiliter ~regularibus, in quibus Missa sollemnis agi tur singulis diebus dominicis; in aliis vero· ecclesiis, sive regu– laribus, sive paroecialibus, ubi Missa ve! legitur, ve! cantatur sine Ministris, aspersio aquae saltem fieri potest, immo et debet, si adsit consuetudo, ut apud nos semper exstitit. 2 Ideo in Conventibus nostris, aspersio praemittatur Missae conventuali; sive lectae, sive cantátae, nisi forte in choro desint Religiosi aut in ecclesia Christifideles: eique intersint Chorales legitime non impediti. 2144. Aspersio fit,singulis diebus dominicis post Tertiam, ante Missam con– ventualem, nec tolerari potest consuetudo eam transferendi post Nonam, ante Missam votivam quae forte sit canenda. 3 Dominica in Palmis, et in Festo Puri– ficationis B. M. V., si fuerit dies dominica, aspersio fit ante benedictionem pal– marum seu candelarum. 4 Si accideret exponi Sstñum Sacramentum in Altari in quo facienda esset aspersio, omitti debeat aspersio Altaris. 5 Omittitur aspersio, quando Episcopus sollemniter celebrat, quia ecclesiam ingrediens ad portall} . facit aspersionem, quae sufficit; 6 item, s. i, Dominica Palmarum 7 et die 2 februa- 1 Caerem. Episc., l. l, c. 15, n. l4; l. 2, c. 31, n. 3; Miss. Rom., Ordo adfac. aq. bened.; Rit. Rom., tit. VIII, c. II, n. 4. - 2 BOVERIUS, De sacris ritibus ..., 1626, p. 213; Caerem. Ord., 1892, n. 1'019; S, R. C. n. 4051 .ad l. - 3 S. R. c., n. 3268 ad l. - 4 Miss, Rom., Rubr. spec, in Dom. Palma– rum; Memor. Rit., tit. I, c. 11, § l, n. 7; tit. III, c. 11, § 1, nn. 4-5. - 6 S. R. C., n .. 3639 ad 2. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 31, n. 4. - 7 S. R. c., n. 2089 ad. 3. J

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz