BCCCAP00000000000000000000799

De aquae benedictiione , 405 CAPUT il DE AQUAE,BENEDICTJONE ET ASPERSJONE Art. I De aquae benedictione §1-Normae generales 2128. Cum aqua benedicta in cantharis seu Jabrís ecclesiae, singulis saJtem hebdomadis sit renovanda, 1 ad vitandam. eius corruptionem seu ex materiis sordidis inquinationem, atque ita ad legibus, quae saJubritatem prospiciunt, satisfaciendum, 2 sed maxime propter Cleri popUlique aspersionem, praecipitur diebus dominicis, et de cetero quandocunque opus fuerit, fieri aquae bene– dictionem. ª 2129. In ecclesiis ubi est Fons baptisnialis, in die sancto Paschae et Pente– costes ·non fit nova ·aquae benedictio, sed aspersio fit cum aqua pridie benedicta in fonte Baptismi, et ante infusionem O,Iei ac Chrismatis accepta. 4 In ceteris ecclesiis, ubi consuetum sit aquam JustraJem removeri a vasis et pilis Feria V in Coena Domini, aqua benedicitur in s::icristia Sabbato Sancto, ve! ante func– tionem, si unus adsit Sacerdos, ve! ab alio Sacerdote privatim, post expJetas Prophétias, ut possit in ecclesiae vasa in1mitti post Litaniarum Y/. Peccatores. 5 2130. Aquae benedictio generatim fieri potest ve! in ecclesia, ve! in sacri– stía: 6 in ecclesia, non conficitur ad AJt::ire, sed super abaco · aut mensuJa ad latus EpistoJae po_sita, aut in ipsis Jabrís. seu pilis, ecclesiae. Ex iusta causa, potest benedici aqua ·in domibi.ts privatis; immo et in omni loco decenti. Bene– dictio specialis, quae de praecepto est ante Missam soHenmem die dominica, fieri debet in sacristía. 7 2131. Sola benedictio aquae, absque subsecutura aspersione, fieri potest a quolibet Sacerdote, superpelliceo ac stoJa vioJacea induto. 8 Ad benedictionem aquae, die dominica ante populi aspersionem faciendam, si a Celebrante Missae non perficiatur, Sacerdos superpelliceum ·ac stoJam vioJaceam induere debet. Assistit ei CJericus superpellico vestitus, depite respondens. 2132. CeJebrans Missae, si hanc peragát benedictionem, induat amictum, albam, cinguJum et stoJam colorís Missae convenientis, aptam ad modum cru– cis, 9 quin pJuviaJe accipiat. 10 Ei ass.istit respondetque Clericus ut supra vestí- 1 Caerem. Episc., t l, c. 6, n. 2. - 2 S. Visit. Ap. Urbis 1904, Ordine della visita rea/e e loca/e ne/le chiese, VIII, 7: A. S. S., XXXIX, p. ·1s1. - 3 Miss. Rom., Ordo ad fac. aq. bened.; Rit. Rom., tlt. VIII; c. 11, n. l; Memor. Rit., tit. !, c. 11, § l, n. 3; tit. 111, c.. 11, § l, n. 3. - 4 Miss. Rom,, Ordo ad fac. aq. bened. - 5 S. R. C., n. 4198 ad 6. - 6 Rit. Rom., tlt. VIII, c. 11, n. 1. - 7 Miss. Rom., Ordo ad fac. aq, bened. - 8 Rit. Rom., tlt, VIII, e, 11, n, l. - 9 S. R. C., n. 1637 ad .3. - 10 Memor. . Rit., tit. 1, c. II, § l, n. 3; tit. 111, c. 11, § l, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz