BCCCAP00000000000000000000799

404 Lib. IV, Pars IV, Cap. I cum alba et stola.1 Ministri sacri, si adsint dalmaticam et tunicellam respective induunt, 2 nisi uti debeant planetis plicatis, aut, si Celebrans pluviali non uta– tur, alba tantum amicti ministrare. 3 Diaconus autem in hisce benedictio– nibus insuper stolam tránsversam. semper induat. 2122. In omni benedictione extra Missam, Sacerdos superpelliceo et stola uti debet. 4 Ordinis nostri Sacerdotibus non Iicet aliquas minores benedictiones Ritualis impertire cum sola stola absque superpelliceo, 5 saltem si fiant publice in ecclesia aut oratorio. Si sollemniter fiat benedictio, adhiberi potest pluviale super superpelliceo, nisi praescribatur in Rituali indui super alba. 2123. Stola et pluviaie• eius colorís esse debent, qui sive in Missali, sive in Rituali, pr.o diversis benedictionibus praescribi potest. In ceteris casibus; colorís erunt Officio diei convenientis. 6 2124. Pro benedictionibus quae extra Missam fiunt, Iumina non requiruntur. Non prohibentur tamen adhiberi super Altari, in benedictionibus quae sollem– niore ritu peraguntur. 2125. Stando semper benedicere debet Celebrans, aperto capite 7 et mani– bus iunctis, nisi librum ipse teneat; caput inclinat, cum verba profert, ad quae de more inclinatur. In principio cuiusque benedictionis, nisi aliter notetur, dicat, signans se maiore crucis signo: Y/. Adiutorium nostrum etc., cui respondetur: ~– Qui fecit coelum et terram. Yf. Dominus vobiscum. ~- Et cum spiritu tuo. Deinde propriam recitet Orationem, unam ve! piures, prout notatum fuerit, 8 praemisso Oremus, quod dicens caput profunde inclinat, et quidem versus Crucem, si ad Altare sit. Ubicunque signum crucis in Rituali notatur, Celebrans versus perso– nam, rem aut locum benedicendum crucis signum efformat, manu dextera recta et extensa, parvo digito illius verso ei cui benedicit, et omnibus illius digitis pariter iunctis et extensis. 9 Manum vero sinistram, si sit ad Altare, et bene– dicit aliquid, ponit super Altare; extra Altare, si libera sit, ponit eam infra pectus. 10 2126. Postea rem aspergat ter aqua benedicta, 11 in medio scilicet a dextris et a sinistris, ni! dicendo. Parí modo ter incensat, ubi notatum fuerit, 12 nit dicens. Quo in casu, thus ante aspersionem in thuribulum infunditur, cum solita formula Ab illo benedicaris etc., et benedictione: dein fit aspersio et tandem thurificatio. · 2127. Cum Sacerdos aliquid benedicturus sit, habeat ministrum cum vase aquae benedictae et aspersorio, necnon Rituali seu Missali. 13 Si facienda sit thu– rificatio, decet ut alius Clericus ministret thuribulum et naviculam. Quod si pro benedictionibus simplicioribus et omnino privatis desit minister, Sacerdos ipse praeparet quae necessaria sunt, quatenus ea in promptu habeat. 1 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 3, 4. - 2 Ibidem, n. 5. - 3 Ibidem, n. 6, 7: - 4 Rit. "Rom., tit. VIII, c. I, n. 6. - 5 S. R. c., n. 3697 ad 15. - 6 Rit. Rom., tit. v111;· c. I, n. 6. ·-:-· 7 • Rit. Rom., loe. cit., .n. 7. - 8 Ibidem, loe. cit. - 9 ·Rit. celebr., tit. 111, n. 5; S. R. C., n. ni l· ad 6. - 10 Rit. celebr., loe. cit. - 11 Rit. Rom., tit. VIII, c. !, n. 7. - 12 Rit. Rom., foc. cit. - 13 Rit. Rom., tít. VIII, c. I, .n. 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz