BCCCAP00000000000000000000799

Dé benedictionibús .in genere 403 2116. ÜBIECTUM. - Quoad personas, benedictiones imprnms impertiendae sunt Catholicis: verum quoque dari possúnt catechumenis, dmmo, nisi obstet ecclesiae prohibitio, etiam acatholicis, ad eis obtinendum fidei lumen, ve!, una c11m illo, corporis sanitatem. 1 Possunt catechumeni admitti ad impositionem cinerum, necnon ad traditionem candelarum et palmarum. 2 Quoad res et loca, si pauca excipias quae benedicere minus decet, omnia hominum usui inservien– tia generaliter idonea sunt quae benedicantur. Benedictiones pro casuum varie– tate, dari possunt in ecclesia, et quidem ad Altare, ve! extra Altare, in sacristía, in domo, ve! in quocunque alio decenti loco. Persona ve! res benedicenda praesens esse debet physice aut moraliter. Cavendum 0 est, ne benedictionis causa ponatur ali quid indecens super Altare, veluti esculenta, aut alia quae ad Missae Sacrificium ve! ipsius Altaris ornatum non pertineant; sed quod eiusmodi est, collocetur super mensam, commodo loco par-atam. 3 2117. BENEDICTIONUM FORMULAE. - Benedictiones, sive constitutivae sive invocativae, invalidae sunt, si adhibita non fuerit formula ab Ecclesia prae– scripta. 4 Formulae Benedictionum in Pontificali, Rituali et Missali prostant. llli soli Libri adhibendi ·sunt et illae tantum benedictiones, quae praefatis Libris sunt conformes. 5 Pro omnibus rebus, quarum specialis benedictio in iisdem non habetur, adhiberi potest formula benedictionis ad omnia, 6 ve! super rem benedicendam efformatur signum crucis, dicendo: In nomine Patris etc., et rem aspergendo cum aqua benedicta, 7 si plactierit. 2118. Ad benedicenda res et loca, simplex Sacerdos uti d.ebet formulis in Rituali aut Missali contentis: valida tamen, etsi non licita, haberetur benedic– tio, si Presbyter respectivam formulam in Pontificali descriptam adhiberet.. 8 Formulae recitandae sunt prout iacent, sine ulla omissione, additione, muta– tione aut detractione, et quin mutetur numerus singularis in pluralem et vice versa, ubi ambae formae in Rituali non indicantur. 0 2119. In Rituali, omnes formulae Benedictionum, praeter illas quae cµm Missa intimum habent nexum, partim sub Titulo VIII, partim iri Appendice inveniuntur descriptae. In Missali paucae habentur, et praecise eae quae in. ali– quibus diebus faciendae sunt ante Missam vel fieri possunt, et quae ad Missam quemdam ordinem dicunt. 2120. BENEDICTIONUM RITUS. - In benedictionibus impertiendis, sicut et in ceteris Sacramentalibus conficiendis seu administrandis, accurate servand i sunt ritus ab Ecclesia probati. 10 2121. Pro benedictionibus quae fiunt in Altari ante Missam, Celebrans uti– tur pluviali sine manipulo, et, ubi pluviale haberi non potest, stat sine planeta, 1 c. l. C., can. 1149; Rit. Rom., tit. VIII, c. I, n. 3. - 2 S. R. C., n. 4352. - 8 Rubr. gen. Miss., tít. XX; Rit. Rom., tit. VIII, c. I, n. 9. - 4 c. I. c., can. 1148, § 2; Rit. Rom., tit. VIII, e,• I, n. 2. - 6 S. R. C., n. 2689 ad 4; n. 2725 ad 9. - 6 Rit. Rom., Appendix, Be• nedictiones non reservatae, n. 70. - 7 Com.m. Interpret. Cod., 12 mart. 1929, I; S. R. C., in Lucionen., 12.aug. 1854, art. 12, n. 68: Ephem..Lit.. XXIX, p. 711. - 8 S. R. C., n. 3524 ad 2; n. 3533 ad l. - 9 S. R. c., n. 3524 ad 3. - 10 c. l .. C., can. 1148, § l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz