BCCCAP00000000000000000000799

402 Lib. IV, Pars IV, Cap. I 2111. Benedictiones. sunt sollemnes, quando fiunt cum grandiore apparatu pluriumque Ministrorum interventu; simplices e contra sunt seu privatae eae, quae sine externa pompa, et aliquo vix adhibito ministro dantur. 2112. MINISTER. - Legitimus Sacramentalium, ideoque benedictionum Mi– nister est Clericus, cui ad id potestas collata sit, quique a competente auctori– tate ecclesiastica non sit prohibitus eandem exercere. 1 2113. Consecrationes nemo qui charactere episcopali careat, valide pera– gere potest, nisi ve! iure ve! apo~tolico Indulto id ei permittatur. 2 Benedictiones · impertire potest quilibet Presbyter, iis exceptis quae Romano Pontifici aut Episcopis aliisve reserventur. 3 • Illas vero quae sunt propriae nonnullorum Or– dinum regularium seu Congregationum religiosarum, Episcopi possunt impertire, servatis tamen ritibus ab Ecclesia praescriptis, aliis vero Sacerdotibus ea1, delegare non possunt, absque Apostolico Indulto. 4 Benedictio reservata quae a Presbytero detur sine necessaria licentia, illicita est, sed valida, nisi in reser– vatione Sedes Apostolica aliud expresserit. 5 Diaconi et Lectores illas tantum valide et licite benedictiones dare possunt, quae ipsis a iure permittuntur. • 2114. lus benedicendi locum sacrum, si hic pertineat ad clerum saecularem ve! ad religionem non exemptam, ve! ad laicalem, spectat ad Ordinarium terri– torii,_ in quo locus reperitur; si ad religionem clericalem exemptam, ad Supe– riorem maiorem; uterque vero potest alium Sacerdotem ad hoc delegare. 7 Non obstante quolibet privilegio, nemo potest locum sacrum benedicere sine respectivi Ordinarii consensu. 8 Benedictio campanarum pro ecclesiis oratoriisque publi– cis de praecepto est, 9 atque ad eosdem pertinet ac ipsius loci benedictio. 10 2115. Benedictionem sacrae supellectilis, quae benedici debet antequam adhi– beatur, videlicet: sacerdotalium indumentorum, 11 seu amictus, albae, cinguli, manipuli, stolae, planetae; 12 trium mapparum seu tobalearum Altaris; 13 corpo– ralis et pallae; 14 pyxidis seu alius vasis pro sanctissima Eucharistia conservan– da; 15 tabernaculi in quo recondendae sunt particulae consecratae, 16 ostensorii probabiliter, capsulae, ve! saltem lunulae, Hostiam exponendam continentis; 17 impertire possunt: 1. S. R. E. Cardinales et Episcopi omnes; 2. Locorum Ordi– nar-ir; charactere episcopali carentes, pro ecclesiis et oratoriis proprii territorjj; 3. Parochus pro ecclesiis et oratoriis in territorio suae paroeciae positis, et Rectores ecclesiarum pro suis ecclesiis; 4. Sacerdotes ab Ordinario delegati, intra fines iurisdictionis delegantis; 5. Superiores religiosi, et Sacerdotes eit!sdem religionis ab ipsis delegati, pro propriis ecclesiis et oratoriis ac pro ecclesiis monialium sibi subiectarum. 1 8 1 C. l. C., can. 1146. - 2 C. l. C., can. 1147, § t. - 3 C. l. c., can. 1147, § 2; Rit. Rom., tit. VIII, c. I, n. 1. - 4 S. R. C., n. 3533, Dub. III. - 5 C.!. C., can. 1147, § 3; Rit. Rom., tit. VIII, c. r, n. l. - 6 c. l. C., can. 1147, § 4; Rit. Rom., loe. cit. - 7 C. l. C., can. 1156. - 8 C. l. C., can. 1157. - 9 C. r. C., can. 1169, § 2. - 10 C. I. C., can. 1169, § 5. - 11 Rit. ce– lebr., tit. I, n. 2; De defect. in celebr. Miss. occurr., tit. X, n. l. - 12 Pontif. Rom., P. 11, Bened. spec. cuiuslibet indumenti; S. R. C., n. 3524 ad 2. _ 13 Rubr. gen. Miss., tit. XX; De defect. In celebr. Miss. occurr., tit. X, n. l. - - 14 Rit. celebr., tit. r, n. l; De defecl., tit. X, n. l.-· 15 Rit. celebr., tit. 11, n. 3; S. R. C., n. 926 ad 5; n. 2457. - 16 S. R. C., n. 2457; n. 4035 ad 4. - 17 S. R. C., n. 926 ad 5. - 18 C. r. C., can. 1304; Rit. Rom., tit. VIII, c. r, n. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz