BCCCAP00000000000000000000799

400 Lib. IV, Pars III, Cap. V eam gesJat Celebrans velo coopertam. Facta ad .Altare debita reverentia, Sacer– dos seu Diaconus expositor Reliquiam ín loco praeparato detectam collocat. 2103. Tum in planum descendit, ibique, si facienda sit incensatio (quae non praescribitur), thus in thuribulum iniicit ac benedicit, dicens: Ab illo benedicaris etc. Quo facto Reliquiam stans adolet triplici ductu, si sit Lignum S. Crucis aut aliud lnstrumentum Passionis Domini, cum genuflexione unius genu ante et post; duplici vero ductu, si sit de B. Virgine ve! aliorum Sanctorum, ante et post caput inclinans; quin incensat Crucem Altaris. Dehinc in ínfimo Altaris gradu seu ante Reliquiam expositam genuflexus preces, sj dicendae sint, recitat. Postmodum, nisi statim benedictio cum sacra Reliquia sit impertienda, (quo casu observat quae inferius describentur), eidem, si sit extra Altare expo– sita, et ipsi Altari exhibet debitam reverentiam, et in sacristiam cum Ministris revertitur. 2104. Modis sollemnioribus fieri accidit expositionem. Sacerdos enim, praeter superpelliceum, accipere potest amictum et pluviale colorís congruentis; ei assistere valent, praeter Thuriferarium et Ceroferarios, duo Clerici fimbrias sustiri.entes pluvialis in accessu ad Altare, in thurificatione et in recesrn. Possunt etiam .assistere sacri Ministri, dalmatica et tunicella induti; quo in casu, Celebrans albam assumere debet. 2105. IN BENEDICTIONE. - Exposita Reliquia, et precibus coram ea perso– lutis, ve! post processionem, antequam in locum suum reponatur, si, iuxta su– perius descript'l, 1 impertienda sit cum ipsa benedictio, Celebrans, superpelliceo vestit\ls ac stola colorís congruentis, ve! etiam pluviali, immo et alba, si adsint Ministri sacri, 2 post Versiculum et Orationem respectivi Mysterii aut Sancti, facta, si velit, altera incensi impositione et Reliquiae thurificatione, Altare ascendit, Reliquiam utraque manu sine velo humerali, nisi consuetum sit pro Reliquiis Domini JJostri lesu Christi, apprehendit, vel a Diacono, si adsit, por– rectam accipit. Dein per suam dexteram ad populum se convertit et cum eadem signum Crucis efformat, nihil dicens, nihil interim cantantibus Cantoribus et populo, neque eam incensante Thuriferario. Quo facto, Celebrans Reliquiam dep'Onit super Altare, velo suo cooperit, et facta cum Ministris debita reverentia, in sacristiam revertitur, quo potest etiam Reliquiam deferre obtectam, ut in accessu dictum fuit. 3 2106. IN DEOSCULATIONE. - Sacerdos, seu etiam Diaconus, vestitus superpel– liceo et stola .colorís convenientis, ubi hic ritus peragatur seiunctim ab exposi– tione et benedictione, aut alia functione, praemissa debita Altari et Reliquiae reverentia, hanc accipit manu dextera, l inteolum mundum sinistra tenens. Dein ad populum se convertens, ad digniorem de Choro accedit, eique et aliis Reli– giosis praebet osculandam Reliquiam, pronuntians congruentem formulam, puta: Per intercessionem beatae Mariae Virginis (ve!. Sancti N., aut Beati N.) liberet te (vos) Deus ab omni malo. Amen. Ve!: Per merita et intercessionem B. M. V. (aut 1 Nn. 2096-2098. - 2 S. R. C., n. 2002 ad 17. - 3 N. 2102.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz