BCCCAP00000000000000000000799

398 Lib. IV, Pars IH, Cap. IV locantur, incensantur a Celebrante in Missa sollemni, et non a Diacono, 1 post incensationem Crucis, et quidem duplici tantum ductu a parte Evangelii, et alio duplici ductu a parte Epistolae, etiamsi piures fuerint Reliquiae ab utroque Iatere. 2 In Vesperis sollemnibus, eodem modo thurificantur, dummodo sint expositae in Altari chorali, ve! in Altari Sancto, cuius sunt Reliquiae, dicato. 3 2093. Stante consuetudine, thurificari potest in Missa aut Vesperis post Crucern Reliquia in medio Altari exposita, praesertirn Sancti illius de quo fe– stum colitur. 4 Tolerari potest, attenta consuetudine, Reliquiam Sancti cuius agitur festum, expositam extra Alfare, thurificari a Celebrante in Vesperis tantum, el quidem post incensationem Altaris Ssfüi Sacrarnenti. 5 2094. In functionibus quae extra Missam et Vesperas in honorem alicuius Reliquiae peraguntur, Reliquia statim ac expósita est, generaliter in Altari, thurificari potest, et iterum post absolutas preces. Nulla Reliquia, ve! S. Crucis, thurificanda est a Clerico stante, dum populus cum ea benedicitur. De thurifi– catione in processionibus actum fuit in n. 2025. 2095. VELATI0. - Quamdiu. Reliquiae extra proprium reconditorium manent, nec in ecclesia, ardentibus duabus saltem candelis, expositae habentur, velo se– rico, et colorís congrui, 6 obtegi debent. Ita quoque, ut dictum est in n. 2070, si in Altari relinquantur, ubi Ssfüum Sacramentum est expositum. Dum a loco suo ad Altare ve! ad mensam paratam fertur, quaevis Reliquia velo sit coo– perta. Minime obtegenda est Reliquia S. Crucis exposita, si concio habeatur, non obstante longaeva consuetudine, secus ac pro sanctissirna Eucharistia exposita. 7 CAPUT IV DE BENEDICTIONE CUM SACRIS RELIQUIIS ET DE EARUNDEM DE0SCULATIONE 2096. BENEDICTIO. - Post expositionem ve! processionem Reliquiae S. Cru– cis, quando Reliquia reponitur, ·populus cum ipsa benedicendus est a Sacerdote qui functionem explet. 8 Item si agatur de aliis Instrumentis Passionis Doniini. 0 Ubi adsit. consuetudo, Sacerdos benedicturus assumere potest velum humerale coloris rubei, Feria VI tamen in Parasceve, colorís violacei. 10 2097. Post expositionem ve! processionem Reliquiarum B. M. V. et Sancto– rum, potest cum ipsis populo impertiri benedictio; non adest tamen obligatio. 11 Ideo servetur locorum consuetudo. 12 Pro hac benedictione non assumitur velum 1 S. R. C., n. 1322 ad 2. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 6; Rit. celebr., tit. IV, n. 5. - 3 S. R. C., n. 1322 ad 2. - 4 MARTINUCCI, Man. sacr. Caerem., 1. 1, tit. !, c. IV, § 1, n. 13, ed. 1911, vol. I, p. 77. - 5 Cfr. S. R. C., n. 4103 ad 2. - 6 Nempe velo colorís rubei, si de Reliquia S. Crucis aut alius Instiumenti Passionis Dominicae, aut alicuius Sancti Martyris;·albi vero si de Reliquia B. M. V. aliorumque Sanctorum agatur. - 7 S R. c., n. 4243 ad 1. - s S. R. C., n. 2324 ad 1; n. 2578 ad 11; n. 2854; n. 4100 ad l. - 9 ÜARDEtLINI, in Adnot. super Decr. 2578, vol. IV, Coll. auth. Decr. S. R. C., p. 162 ad XI. - 10 S. R. C., n. 4197 ad 2. - 11 S. R. C., n. 1711 ad l. - 12 S. R. c., n. 2483 ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz