BCCCAP00000000000000000000799

396 Lib. IV, Pars III, Cap. 11 viat, quamvis de Reliquia S. Crucis vel alterius Instruinenti Dominicae Passionis agatur, 1 aut ante ostiolum tabernaculi, nec ipsa die qua Sancti festum colitur, non obstante immemorabili consuetudine, quae tanquam abusus eliminanda est. 2 2078. In quocunque Altari, nulla Reliquia ponenda est loco Crucis. 3 2079. Reliquia ad cultum exponenda communiter collocetur in Altari, ubi Ssiñum Sacramentum non asservatur, et quidem in primo eius grad9 superiore, vel super ipsa mensa in medio ante pedem Crucis, ve! etiam super tabernaculo in eo forte exsistente, immo in hoc príncipe loco, si agatur de Ligno S. Crucis, aút de aliis Instrumentis Dominicae Passionis. 2080. Si in Altari, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, deficiente alío apto Altari, ponenda sit aliqua Reliquia, nulla, nequidem Lignum S. Crucis, in loco príncipe deberet collocari, sed in cornu sive Evangelii, sive Epistolae: Re– liquia vero S. Crucis in cornu Evangelii, et loco eminentiore apte disposito. 2081. Si Reliquiae super mensula in presbyterio ad hoc praeparata expo– nantur, vitetur ne haec in medio, id est ante Altare, collocetur, sed ad latus presbyterii. 2082. MoDus. - Reliquias, quae ad ornatum Altaris inter candelabra collo– cantur, in thecis aptis inclusas esse oportet, nempe in arculis, ve! in ostensoriis, quáe sint dimensionum nec nimiarum nec minutiarum. 2083. Reliquiá S. Crucis et aliae Instrumentorum Passionis Dominicae, sicut non possunt in eadem theca includi cum Reliquiis Sanctorum, ita cum eis– dem super eodem throno exponi nequeunt. 4 2084. Reliquiae B. M. V. et Sanctorum quae ad cultum exponuntur, pos– sunt in proprio collocari expositorio, quod parvo throno constat et dorsalio ve! ligneo affabre elaborato, ve! serico, coloris Reliquiae congruentis, sed sine umbraculo aut baldachino. 5 Reliquiam S. Crucis ve! lnstrumentorum Passionis Domini non prohibetur exponere 1n throno cum umbraculo seu baldachino, dummodo hoc diversum sit ab illo quod expositioni Ssiñi Sacra– mentí inservit; ideoque rubeo colore exornatur. Immo si exponatur Lignum S. Crucis extra Altare, convenit ut eiusmodi thronus umbellam seu balda- chinum habeat. , 2085. Reliquiis expositis non debet supponi palla. 6 Ante ve! post expositio– nis tempus, velo serico semper eae obtegantur, coloris. cuique convenientis. 2086. Toto tempore quo quaevis Reliquia absque velo, sive in Altari, sive in apposita mensula, manet exposita, continuo, nec solummodo tempore alicuius functionis, duo saltem lumina ardere debent, 7 sive lampades oleo nutritae, sive candelae ex cera confectae. Item fieri debet quoties Reliquiae ad Altaris ornatum ínter candelabra collocantur; aliter non exponantur, 8 aut velo obte– gantur ubi exstinctis luminibus expositae relinquerentur. Ante Reliquias Domini 1 S. R. C., n. 2613 ad 6; n. 2740 ad l. - 2 S. R. C., n. 2906. - 3 BENED, XIV, Constit. Accepimus, 16 iul. 1746. - 4 S. R. C., n. 4186 ad l. - 5 S. R. C., n. 2647. - 6 S. R. C., n. 2689 ad 3. - 7 S. R. C.,- n. 2067 ad 9. - 8 S. R. C., n. 2067 ad 9; n. 3029 ad 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz