BCCCAP00000000000000000000799

De Sacrarum Reliquiarum ex,positi,one 395 cereos deferentibus. Delatio autem Reliquiarum velo obtectarum ad Altare, diebus sollemnibus, ad eius festivum ornamentum, a laico. fieri potest. 2069. TEMPUS. - Certis tantum diebus pro. qualitate expositionis et Reli– quiarum decet exponi Reliquias. Ad ornatum Altaris maioris Sanctorum Reli– quiae adhiberi possunt in praecipuis sollemnitatibus per annum, sive Ecclesiae universalis, sive Ordinis nostri, et tune ínter candelabra disponuntur. Item die quo recurrit festum alicuius Sancti ·(ve! et Beati Ordinis nostri) sollemnius celebratum, Reliquiam eius ad puhlicum cultum exponere licet. 2070. Nunquam licet Reliquias, sive ad ornatum, sive ad cultum exponere aut expositas relinquere in Altari, ubi super throno Sstñum Sacramentum est expositum, 1 sed amovendae aut saltem velo obtegendae sunt. Reliquias quae ínter candelabra ad ornatum essent dispositae, satius foret removere aut ad minus velare. Non possunt adhiberi Sanctorum Reliquiae ad ornatum sacelli pro reP.ositione Sstñi Sacramenti, Feria V in Coena Domini. 2 2071. Perdurante expositione Ssmi Sacramenti in Altari maiore, possunt in aliis Altaribus exponi Reliquiae Sanctorum, quorum ea die festum recurrit, omissis benedictione et osculo Reliquiarum, qúamdiu .Sstñum Sacramentum manet expositum. 3 2072. Toleratur ut, ipso Passionis tempore, recurrente festo alicuius Sancti (ve! et Beati Ordinis nostri) sollemnius celebrato, eiusdem Reliquiae exponan– tur venerandae atque osculandae, laudabilius tamen extra Altare. 2073. Feria VI in Parasceve, expleta Missa Praesanctificatorum, Reliquia S. Crucis, ve! alia Reliquia Instrumentorum Passionis, potest exponi; 4 non tamen in.. loco ubi asservatum fuit Sstñum Sacramentum pro hac. Feria VI. 5 Quatenus exponi possit pro Crucis adoratione, Reliquia oportet inclusa sit Cruci talis mensurae, ut poni queat inter candelabra Arae maioris. 6 2074. Nil vetat Reliquiam Ligni S. Crucis ante Viae Crucis exercitium ex– poni, et cum ea populum in fine benedici. 2075. Locus. - In omnibus ecclesiis et oratoriis nostris, etiam semipublicis, licitum est Reliquias ·exponere. 7 Quae ad Altaris maioris ornatum sollemniori– bus diebus adhibentur, non alio loco ac ínter candelabra a lateribus Crucis, ac alternatim cum ipsis, disponendae sunt. 8 Expositio alicuius Reliquiae ad merum cultum communius super Altari fit, sed et super credentia ad· hoc in presby– terio ve! in choro praeparata. 2076. In Altari, ubi asservatur Sstña Eucharistia, ordinaria praxi, ne expo- 11antur Reliquiae, nisi forte inter candelabra ad ornameritum Altaris, quod simul sit maius, ve! unicum in ecclesia. 2077. Nulla unquam collocanda est Reliquia super tabernaculum in quo actu asservatur sanctissima Eucharistia, ita ut tabernaculum pro basi inser- 1 S. R. C., n, 2365 ad !; Instr, Clem., § IV,-' 2 Memor. Rit., tlt. IV, c. I. - 3 S. R. é., n. 4059 ad 2. - 4 S. R. C., n. 2518. - 0 s. R. C., n. 2740 ad 5, - 6 S, R, C., n, 2887 ad 4; ex Indice, vol.. V, Coll. auth. Decr. S. R. C., p. 428. - 7 s. R. C., n. 1842; n. 2254 ad 1. - 8 Cae– rem. Episc., l. 1, c. 12, n. 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz