BCCCAP00000000000000000000799
394 Lib. IV, Pars III, Cap. II transeant. 1 Thecam vero vendi, in qua includuntur Reliquiae, nullatenus ve– titum est. 2061. De Reliquiarum delatione in processionibus, iam actum est in nn. 2021-2028. CAPUT II DE SACRARUM RELIQUIARUM EXPOSITIONE 2062. Nulla fit Reliquiarum expositio, quin eis aliquis debeatur exhibea– turque cultus. Hinc triplex distinguí potest earum expositio, nempe: 1 ° ad ostensionem; 2° ad ornatum; 3° ad merum cultum. 2063. Ostensio privatim fit uni ve! pluribus personis, sollemniter vero in ec– clesia toti populo. Omnino decet ut in ostensione, etiam privata, lumen saltem ardeat unum, Sacerdos arm<1rium aperiat, et antequam Reliquias ostendat,· eas veneretur atque aliquantulum ante ipsas oret. Ritus vero sollemnis ostensionis semper facienda est a Sacerdote, immo etiam a digniore Presbytero. 2064. Expositio ad ornatum est generalis, si in festo v. gr. omnium Reliquia– rum quae in ecclesia asservantur, 2 ve! occasione festi Titularis seu anniver– sarii Dedicationis, quotquot ea possidet Reliquias, ínter varia Altaria distri– buuntur, aut etiam in uno Altari príncipe collocantur. Particularis est, quae in maioribus festivitatibus, supra idem Altare, inter candelabra congruit fieri. 3 2065. Expositio .ad merum cultum communis, est expositio Reliquiae unius ve! plurium in loco determinato, ut fideles eam ve! eas venerari valeant per diem, in festo alicuius Sancti ve! in specialibus rerum adiunctis. Sollemnis est, quoties ad aliquam functionem ante eam publice peragendam, Reliquia cum maiore minore.ve pompa a loco suo ad Altare asportatur. 2066. Reliquiae Ligni S. Crucis, Instrumentorum Passionis Domini, necnon beatae Virginis Mariae, ad ornatum Altaris rnter candelabra adhiberi nequeunt, sed tantummodo ad cultum venerationemque possunt exponi. Reliquias vero Sanctorum sive ad cultum, sive' etiam ad Altaris ornamentum exponere fas est. 4 2067. MINISTER. - Expositio, etiam sollemnis, Reliquiarum a Rectore ecclesiae ve!, eius loco, a quocunque Sacerdote fieri potest, immo et a Diacono, sive in actu ministrandi Sacerdoti, sive etiam solo, cum ritus expositionis seorsim a benedictione peragitur. 2068. Expositio quaecunque Reliquiarum, sive in Altari, sive in apposita mensa, nunquam a laico peragatur, sed a Sacerdote ve! Diacono, superpelliceo et stola convenienti induto, comitantibus duobus Clericis cotta vestitis et 1 C. I. C., can. 1289, § l. - 2 S. R. C., ti. 3636 ad 2. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. t:.l, n. 12; Miss. Rom., Rit. celebr., tít. IV, n. 5. - 4 Prns Pp. VI, Constit. Auctoremfidei, 28 aug. 17114, prop. 32 Synodi Pistoriensis damnata; Caerem. Episc., 1.1, c. 12, n. 12; c. 23, n. 6; Rit. ce ebr., tit. IV, n. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz