BCCCAP00000000000000000000799
16 Lib. I, Tit. I, Cap. IV, Art. I eum aptat caputio, ita ut supra illud rugae aut exstantiae quam paucissimae appareant. 88. Amictum depon 1 !:nS sacerdos ve! clericus in sacris, viteit ne, chordulis solutis, eum quomodocunque de capite detrahat; sed qua ratione eum acceperit, manu honeste circumducat, atque crqcem in medio osculetur. 89. Alba ut quis induatur, capite prius submisso, eam humeris imponit. Si tamen quis albam porrigat, sacerdos ve! Minister sacer manibus iunctis caput parum inclinet, ut illam excipiat. Dein primum brachium dexterum immittit in manicam dexteram et postea brachium sinistrum in manicam sinistram. Quo facto, eam ad pectes defluere facit et eius aperturam, si adsit, ante collum colligit, ac proin albam corpori adaptat, elevatque ante et a lateribus hinc inde, ut ex omni parte aeque pendeat et ab humo duos fere digitos distet. Interea dum haec facit, dicit: Deálba me, Dómine, et manda cor meum; ut, in sanguine Agni dealbátus, gáu[iiis pérfruar sempitérnis. 1 90. Ut exuatur alba, prius e manica extrahitur brachium sinistrum, cum quo dein alba super caput et humerum dexterum sublevatur; denique brachium dexterum e manica promitur. Rite tandem plicata proprio loco reponitur alba. 91. Cingulum communiter duplicatum assumitur, floccis prius dextrorsum pendentibus, quo dum alba constringitur circa lumbos, dicitur: Praecínge me, Dómine, cin,gulo puritatis, et exstíngue in lumbis meis humórem libidinis; ut má– neat in me virtus continéntiae et castitátis. Laqueo quodam cingulum ligatur ab anterfore parte, ita ut flocci ad terram usque circiter defluant. Dein minister, si opus sit, a tergo albam circumcirca accommodat, ut honeste dependeat et habitum ex omni parte tegat, ita ut inferior pars habitus videri non possit, ac eius fimbrias diligenter aptat, ut ad duos fere digitos aequaliter super terram fluant. 92. Sumpto manipulo, sacerdos ve! clericus in sacris osculatur crucem in rriedio, atque eum brachio sinistro, nempe ínter pulsum et cubitum, i mponit dicens: Mérear, Dómine, portáre man{pulum fietus et dolóris; ut, cum exsultatióne, recipiam mercédem labóris. Manipulus porro taeniis, si adsint, brachio alligatur, ve! aciculis aliove modo figitur, ne excurrat. 93. Sacerdos qui, suprn albam, stolam induit, ambabus manibus eam acci– piens, crucem in apice eius deosculatur, et imponit medium eius caputio, ita ut nec super planetam, nec per humeros effluere possit. 2 Dein transversando eam ante pectus in modum crucis, ª partem a dextero humero pendentem su– perimponit parti quae a sinistro pendet, sicque utramque partem stolae extre– mitatibus cinguli a lateribus cohibet. Et interim dicit: Redde "lihi, Dómine, stolam immortalitátis, quam pérdidi in praevaricatióne primi paréntis: et, quam– vis indígnus accédo ad tuum sacrum mystérium, mérear tamen gáudium sempi– térnum. 94. Sacerdos stolam vestiens supra superpelliceum, non in modum crucis 1 Ibídem. - 2 BENED. XIV, De Sacrificio Mis3ae, l. I, c. X, n. 8. - 3 S. R. C., n. 1637 ad 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz