BCCCAP00000000000000000000799
392 Lib. IV, Pars Ill, Cap. I de Dei servis agatur, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sint. 1 Reliquiae Sanctorum ubique et quovis actu eis competenti coli valent; Beatorum vero Reliquias non nisi loco et modo quo Romanus Pontifex conces– serit colere fas est. 2 Ubi Beatorum Officium et Missa ex Sedis Apostolicae con– cessione celebrantur, eorum Reliquiae possunt exponi ac in processionibus cir– cumferri; in aliis locis minime, sine peculiari Indulto. 3 2052. Publico cultu eae solae Reliquiae in ecclesiis, quamquam exemptis, honorari possunt, quas genuinas esse constet authentico documento alicuius S. R. E. Cardinalis, ve! Ordinarii loci, ve! alius viri ecclesiastici, cui facul– tas authenticandi indulto apostolico sit concessa. 4 Vicarius Generalis nequit, sine mandato speciali, Reliquias authenticas edicere, 5 . riec authentica;e partem Reliquiae ex authentica extractam. 6 Reliquiae, quarum authenticitatis docu– menta ob civiles perturbationes ve! ob alium quemlibet casum interierint, publicae venerationi exponi nequeunt, nisi,.praecedat iudicium Ordinarii, non autem Vicarii Generalis, qui sine mandato speciali Episcopi nequit hoc insti– tuere, 7 nec novum authenticitatis documentum tradere, nec Reliquiae novum sigillum apponere. 8 Reliquiae tamen antiquae in ea veneratione, qua hactenus fuerunt, sunt retinendae, nisi in aliquo peculiari casu certis argumentis constet eas falsas ve! suppositicias esse. 9 Non, nisi approbante Ordinario, licet expo– nere et in processionibus deferre Reliquias Sanctorum, quorum nomina, propriis ignoratis, ab aliis fuerunt mutuata. 10 2053. Insignes Sanctorum ve! Beatorum Reliquiae nequeunt in aedibus ve! oratoriis privatis asservari, sine expressa Ordinarii licentia. 11 Reliquiae vero non insignes debito cum honore etiam in domibus privatis servari pieque a fidelibus gestari possunt. 12 In ecclesiis 13 aut in oratoriis publicis et semipu– blicis omnes Reliquiae, etiam insignes, asservari valent et coli. 2054. Reliquiae, quae in ecclesiis nostris sive singulatim sive simul inter– dum exponuntur, in thecis seu capsis clausae et obsignatae sint omnes oportet.14 Hae quidem ex aurichalco ve! argento, aut alio decenti metalla seu materia con– fici possunt, et quodam artificio decet eas elaborari.1 5 Ad Reliquiam S. Crucis includendam omnino suadetur theca saltem argentea. Thecis in modum osten– sorioli, saltem pro expositione uti licet, easque ex simplici nudoque ligno esse toleratur. 16 Reliquias insignes separatim decet asservari, in vasculis appositis et decoris, quorum forma rei in eis contentae aliquo modo respondere potest. Reliquiae vero minutae in thecis ut plurimum continentur formae rotundae ve! ovatae, serico intus ornatis, crystallo a parte antica, et sigillo a parte postica munitis Ordinarii, ve! alius ecclesiástici viri, qui Reliquiam authenticavit. 1 C. I. C., can. 1277, § l. - 2 c. I. C., can. 1277, § 2. - 3 é. I. C., can. 1287, § 3; S. R. C., n. 1130 ad 11; n. 1156 ad 4. - 4 C. I. C., can. 1283, § l. - 5 C. l. C., can. 1283, § 2. - 6 Comm. Interpret. Cod., 17 iul. 1933. - 7 C. I. C., can. 1285, § 2. - 8 Comm. Interpret. Cod., 17 iul. 1933. - 9 C. l. C., can. 1285, § 2. - 1 0 s. R. C., n. 1815 ad 3; n. 1893 ad 2. - 11 C. l. C., can. 1282, § l. - 12 Ibídem, § 2. - 13 S. R. c., n. 1690; n. 1842 ad 2. - 14 C. l. C., can. 1287, § 1.- 15 Acta Eccl. Mediolanen., p. IV, Instr. fabr. eccl., l. 1, c. XVI, Medio!. 1890, vol. II, col. 1440. - 16 s. R. c., n. 3697 ad 14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz