BCCCAP00000000000000000000799
De Sacrarum Reliquiarum cultu in genere 391 Altari debitam faciunt reverentiam, nisi deferatµr Sacramentum, et ad loca sua accedunt. Quodsi Officio brevi duraturo, eos in presbyterio permanere statutum sit, circa Altare possunt efficere semicirculum, iunioribus propius ad Altaris cornua sistentíbus, et dignioribus ante Altare in medio plano; ve! in duos ordines ab utroque Altaris latere ordinari, seniorJbus tune propius Altari stantibus. 2047.. Si nulla functio processionem sequi debeat, Crucifer et acolythi in ingressu presbyterii sistunt, ex parte se retrahentes, donec Celebrans transierit. Si locus suppetat, Chorales omnes ad modum semicirculi, ve! in duos ordines se collocant in presbyterio circa f\ltare, Crucifer atque Ceroferarii in medio post digniores;· ve! inter iuniores respective locum sumunt. Precibus absolutis, omnes, facta Altari debita reverentia, i n sacristiam revertuntur. PARS TERTIA DE SAORARUM RELIQUIARUM OULTU CAPUT I NORMAE GENERALES 2048. Propter excellentiam quae ipsis, ob intimam relationem ad Sanctorum Beatorumve personas, cum Christo viventes atque regnantes, obvenit,. digtiae sunt eorum Reliquiae quae cultu honorentur, easque venerari non nisi bonum utileque nobismetipsis esse potest. 1 2049. Cultus de quo agitur est relativus personae ad quam referuntur sacrae Reliquiae. 2 Ideo cultu atriae respectivo honorandae sunt Reliquiae Domini nostri Iesu Christi; nunquam tamen, quemadmodum Eucharistiae Sacramen– tum, utróque genu sunt adorandae, a Celebrante genuflexo thurificandae, in tabernaculo Ssfüi Sacramenti reponendae, etiamsi agatur de Reliquiis Pretio– sissimi Sanguinis nostri Redemptoris: sed illis tantumrnodo eae venerationis et cultus significationes debentur, quae Reliquiis verae Crucis ·conveniunt.ª Reliquiis beatae Mariae Virginis exhibendus est hyperduliae cultus, ceteris vero duliae respectivus. 2050. Cultu publico in ecclesia prosequi ·non licet Reliquias, quae non sint ve! stricte propriae, ve! contactu proximo sanctificatae; 4 Reliquiae minus pro– priae ve! contactu remoto sanctificatae privato tantum cultu honorari possunt. 2051 .. Ad cultum publicum Reliquiis exhibendum, omnino requiritur, ut 1 C. l. C., can. 1276; Conc. Trid. Sess. XXV. - 2 C. I. C., can. 1255, § 2. - 3 S. R. C., n. 2660; ÜARDEl,LINI, Adnot. super hoc Decreto, vol. IV, Coll. auth. Decr. S. R. C., p. 294-298. 4 S. Visit. Apost. Urbis, 1904: A. S. S., XXXVII,"p. 179. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz