BCCCAP00000000000000000000799

390 Lib. IV, Pars II, Cap. III 2043. Si statio fíat in aliqua ecclesia, in ingressu templi, ubi fuerit consue– tudo, proces,;ionem excipere potest Clerus huius ecclesiae. Eiusdem Rector, vel alius Sacerdos, superpelliceo indutus, absque stola, et capite discooperto, ad dexteram ianuae stans, ingredientibus per aspersionem cum aspergillo dabit aquam lustralem; Celebranti vero pluviali induto per contactum. 1 Quae statio sine perturbatione modo sequenti procedi potest: illi qui primi in ecclesiam in– troeunt, in loco consistunt ianuae satis proximo, ut ceteris inter ipsos et Altare spatium pateat, unus quidem a dextris, alter a sinistris, ab invicem separati; duo sequentes iuxta duos primos interius sistunt et similiter reliqui successive, ita ut omnes duas lineas usque ad Altare efficiant, iunioribus longius ab Altari manentibus. Stant facie ad invicem conversa, donec Celebrans transierit; tune vultum ad Altare convertunt. Crucifer et Ceroferarii, qui prope primos ingre– dientes steterunt, e medio recessi, cum omnes transierint, in medio sistunt versus. Altare, ad quod nullam faciunt reverentiam. Celebrans, nudato capite, et debita versus Altare facta reverentia, simul cum omnibus in genua procumbit et bre– viter orat. Tune assurgit et omnes pariter: Cantores, qui, Celebrante ante Altare accedente, Litanias abruperant, Antiphonam Titularis cantant, cum Versu relativo, post quem Celebrans Orationem cantat tono feriali cum brevi con– clusione. Quo facto omnes, reverentia ad Altare peracta, se convertunt versus portam ecclesiae, et ordinatim exeunt, dum Cantores Litanias resumunt a Versículo, quo abruptae fuerunt. 2044. Si accidat processionem consistere ad Altare ve! Crucem prope viam. exsistentem, omnes procedere possunt in via, donec Celebrans prope dictum Altare seu Crucem pervenerit: tune omnes se ad Celebrantem vertmit, et pre– cibus in statione cantatis, eodem ordine ac prius ultra proceditur. 2045. IN REDITU. - Cum ad ecclesiam redierint, si subsequatur Missa, ut in Purificatione B. M. v~ et Dominica Palmarum, Crucifer deponit Crucem a latere Epistolae, et acolythi candelabra super abacum; Chorales, debita Altari facta reverentia, ad sua loca in choro accedunt; Celebrans cum [Ministris, debita ante gradus Altaris peracta reverentia, ad scamnum accedit et, deposito pluviali a Celebrante, paramenta missalia assumit. In processionibus Litania– rum, ingressis omnibus ecclesiam, in qua terminanda est supplicatio, omnes in genua procu mbunt et absolvuntur Litaniae, si nondum absolutae sint; post Litanias, Celebrans genuflexus cantat Pater noster et, post Psalmum, Versículos, dein surgens Y/. Dominus vobiscum et Orationes. Dicto Y/. Et fidelium animae etc., Celebrans cum Ministris accedit ad scamnum, paramenta 'mutaturus; Cru– cifer ac acolythi Crucem et candelabra ubi dictum fuit deponunt vix ingressi presbyterium. 2046. Si processioni est subsecutura functio, puta Missa ·Praesanctifica– torum Feria VI in Parasceve, ve! benedictio cum Ssrño Sacramento, tune Crucifer et Ceroferarii Crucem atque candelabra deponunt; Chorales bini 1 S. R, C,, n. 2035 ad 1; n. 3043 ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz