BCCCAP00000000000000000000799
De modo processiones peragendi 387 2026. Simulacra beatissimae Virginis et Sanctorum super humeros a desi– gnatis gestatoribus. in processione deferri debent, sive Sacerd otibµs Clericisve superpelliceo, sive Confratribus sacco indutis. 1 G.estatores autem laici sine sacco ínter Clerum procedere nequeunt, sed debent ve! ante ve! retro. 2027. Nec licet in processionibus deferre Sanctorum Reliquias, ve! Simulacra B. M. V. et Sanctorum super currum equis tractum, neque ratione extraordi– nariae sollemnitatis, neque cum processio iter nimis Iongum percurrere debet. Idem dicendum est de vehículo quod vulgo automobile nuncupatur. 2 2028. In processionibus theophoricis, sive die festo Corporis Christi et per eius Octavam, sive Feria V in Coena Domini, sive ceteris temporibus, non Iicet, una cum augustissimo Sacramento, circumferre Instrumenta Dominicae Passionis, aut Deiparae et Sanctorum Reliquias, aut beatae Virginis Mariae ac Sanctorum Imagines, etiamsi in eorum honorem instituatur processio. ª In processione Sstñi Sacramenti deferri nequit Imago sacri Vultus Domini nostri Iesu Christi. 4 2029. Tempore Passionis, omnes Cruces Sanctorumque Imagines, quae in processione feruntur tectae esse debent. Quoad modum Imaginem deferendi Deiparae Perdolentis, sive cum Christo mortuo, sive absque Ipso, in processione quae fieret Feria VI in Parasceve, in singulis casibits standum esset, non ob– stante antiqua consuetudine, mandatis Ordinarii. 5 Tolerari potest usus velo seu pallio Imaginem Domini nostri Iesu Christi contegendi in processione, quae Feria VI maioris Hebdomadae fieri solet. 6 2030. CANTANDA. - In processionibus ordinariis quae cantanda sunt a Clero, praescribuntur in respectivis locis Missalis• aut Ritualis, et nihil ultra. 7 In pro– cessionibus extraordinariis, standum est mandatis Ordinarii. 2031. In processionibus, sicut in ceteris functionibus Iiturgicis, Litaniae tantum cantad possunt, quae habentur in Breviario, aut in recentiore Ritualis editione. 8 Si processio sit longior, nec sufficiant praescriptae Lifaniáe, ve! repetantur eaedem, incipiendo ab invocatione Sancta Maria etc., ve!, Litaniis .absolutis usque ad Preces exclusive, cantari valent Psalmi processioni con– gruentes: ita in processione S. Marci et Rogationum, cantentur aliqui Psalmi ex Poenitentialibus, seu Gradualibus; minime vero Hymni ve! Cantica laetitiae in poenitentiae processionibus dicantur. 9 2032. In processione S. Marci et Rogationum, necnon in quibusdam aliis, Litaniarum invocationes a Cantoribus modulatae a ceteris itidem repetantur, 10 etiamsi brcvis sit vía percurrenda; 11 et quidem omnes, sive quae intra, sive quae extra ecclesiam canuntur, immo et si processio intra ecclesiam tota per– agatur. 12 At duplicandae sunt tantum in processione. 1 ª In aliquibus proces- 1 S. R. C:, n. 2379 ad 3. - 2 S. R. C., n. 4389 ad 11, 111,- IV. - 8 S. R. C., n. 28; n. 1731 ad l; n. 2879; n. 3878; n. 3997. - 4 S. R. C., n. 3636 ad 3. - 5 S. R. C., n. 2375 ad 4; n. 2682 ad 52; n. 3690; n. 3699 ad I; A. O. Cap., XLVI, p. 234. -. • s. R. C., n. 3804 ad 5. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 32, n.. 4, - 8 S. R. C., n. 3555; ·n. 3820 ad l. - 9 Rit. Rom., tit. IX, c. IV, n. 5. - 1 º Rit. Rom., tit. IX, c.. IV, n. 2; c. VI; c. VII; c. IX; c. X; c. XI; c. XI l. - 11 S. R. C., n. 3135. - 12 S. R. C., n. 3580 ad 4; n. 3993 ad 4. - 1 3 S. R. C., n. 3011 ad 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz