BCCCAP00000000000000000000799
386 Lib. IV, Pars 11, Cap. II Mariae et Sanctorum in processionibus deferre licet. Reliquiae vero et Imagi– nes Beatorum in processionibus deferri nequeunt, nisi ex Apostolicae Sedis concessione particulare lndu.ífum fuerit obtentum. 1 ldem dicendum de Sanctis non canonizatis, nec in Martyrologio Romano, aut .in eius Appendice descriptis. 2022. Servari potest consuetudo, ubi exsistat, portandi in processione Li– taniarum maiorum et minorum aliquas Sanctorum Reliquias. 2 2023. Noh licet Reliquias Deiparae et Sanctorum, nec sacras Imagines Sanctorum, beatae Mariae Virginis, immo nec Domini nostri Iesu Christi, processionaliter sub baldachino aut umbella circumferre, quolibet sub prae– textu sollemnitatis, devotionis, privilegii, indulti, concessionis, tolerantiae, con– suetudinis licet immemorabilis, cum sanctissimae Eucharistiae dumtaxat bal– dachini usus competat, atque omnino abusive ad alia extendatur. ª Tolerari tamen potest et permitti, quod Lignum S. Crucis· aliaque Instrumenta Domi– nicae Passioni~, attenta peculiari horum veneratione, et his tantum in locis ubi adest immemorabilis consuetudo, deferantur sub baldachino, dummodo id fiat seorsim et disiunctim a Sanctorum Reliquiis, quibus hoc distinctivum honoris omnino non convenit. 4 Quo casu, color baldachini rubeus esse debet. 5 Feria VI in Parasceve, ubi expletis functionibus liturgicis, fiat processio cum Reli– quia S. Crucis, adhibenda sunt pluviale, dalmatica, tunicella colorís nigri, sed velum humerale et umbella ve! baldachinum, supposita consuetudine his utendi, coloris violacei. 6 2024. Sacerdotis est Reliquiam S. Crucis deferre, et etiam Reliquiam beatae Mariae Virginis aut Sancti, propter quam instituitur processio. Quae si fit im– mediate ante ve! post Missam aut Vesperas sollemnes, munus Reliquias gestandi est Celebrantis et aliorum cum eo paratorum. 7 Si maior theca seu arca ReH– quiam continens in processiohe circumducitur, quae a pluribus deferri debeat, a Clericis, quoad fieri potest, in sacris, ea gestetur, et in1J1 eorum auxilium a saecularibus viris, nunquam feminis, qui omnes detecto capite incedere debent. 0 2025. Si in processione Celebrans Reliquias Sancti gestabit, incedet cum Ministris nudato capite, 9 praeeunte uno tantum Thuriferario, thuribulum leviter agitante in itinere. Ceteri Clerici tecto capite incedere possunt. 10 lri processio– nibus, in quibus defertur Lignum S. Crucis, tam Clerus omnis quam saeculares detecto capite incedere debent, 11 et duo Thuriferarii incensare possunt, ubi adsit immemorabilis consuetudo. 12 Celebrans defert sacram Reliquiam sine velo humerali, nisi, pro Ligno S. Crucis ve! aliquo Instrumento Passionis Dominicae, consuetudo iam exsistit velo humerali utendi: tune hoc est coloris rubei, excepta Feria VI in Parasceve, in qua coloris violacei esse debet. 13 1 C. l. C., can. 1287, § 3; S. R. C., n. 1130 ad 11; n. 1156 ad 4. - 2 Caerem. Episc., l. 2. c. 32, n. 2; S. R. C., n. 1509: - 3 S. R. C., n. 2379 ad 2; n. 2647; n. 2808; n. 2951 ad 1; n. 4079 ad 4. - 4 S. R. C., n. 2647; n. 2854. - 5 S. R. C., n. 3256. - 6 S. R. C., n. 3466 ad 1; n. 4197 ad 2. - 7 S. R. C., n. 950; n. 1048. - 8 S. R. C., n. 1841 ad t. - 9 S. R. C., n. 1043; n. 1352; n. 1800; n. 1810; n. 1841 ad 1; n. 3767, Dub. XXIX'. ad 13. - 10 S. R. C., n. 1352; n. 1841 ad 1.- 11 S. R. C., n. 1841 ad t. - 12 S. R. C., n. 2854. - 1a S. R. C., n. 4197 ad 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz