BCCCAP00000000000000000000799

De modo processiones. peragendi 38!§ quam pertinet, ita ut, inter eam et subsequentes ecclesiasticos viros, Laici incedere nequeant. 2014. In· processionibus generalibus, seu ad quas accedunt piures Cleri or– dines, ve! Religiones, Confraternitates, singulae eorum Cruces ante singulos ordines, Religiones, Confraternitates, deferri debent. 1 2015. In processionibus generalibus, seu ad quas Clerus sive saecularis sive regularis accedit, non licet Regularibus propriam Crucem deferre sine velo seu pallio appenso, 2 quod sit coloris paramentorum Celebrantis, Eodem modo de– feruntur Cruces Confraternitatum. 2016. Ubi viget consuetudo, admitti possunt in processionibus. vexilla sa– cris imaginibus insignita, non tamen facta militari seu triangulari forma.ª Ita– que deferri valent in sacris supplicationibus vexilla religiosa, 4 seu quae ad Con– fraternitates ve! pias Societates pertinent. 5 2017. Quando vexilla seu insignia non pertinent ad Societates religioni ca– tholicae manifeste contrarias, nec reprobata sint harum statuta, neque ipsa insignia seu vexilla aliquod emblema de se vetitum ac reprobatum prae se fe– rant, in processionibus, non secus ac in ecclesiis, admitti possunt. 6 Vexilla nigri coloris prohibentur in processionibus theophoricis. 7 2018. Pr-aeter duos cereos accensos ab acolythis delatos hinc inde .prope Crucem, nec praescribitur, nec prohibetur alias ferri candelas in quacunque processione, a quibuscunque ecclesiasticis viris aut Confratribus. Maxime tamen convenit, ut .ferantur in processione Ssiñi Sacramenti, et in qua Reli– quiae Sanctorum deducuntur. 8 In processione, quae fit in Pesto aut infra Octavam Corporis Christi, omnes, tam Religiosi, quam Laici, si fieri potest, si non funaHa, candelas saltem cerae albae accensas manibus portare .. debe– rent: 9 quod pro posse etiam in· ceteris processionibus Ssiñi Sacramenti, quae fiunt per annum, ser~vandum est. 10 Juxta Rituale Romanum,. 11 omnes in trans– latione sacrarum Reliquiarum cum luminaribus accensis procedere debent. 2019. Quoties processio Ssiñi Sacramenti extra ecclesiam per plateam aut vías_ exire debet, quatuor saltem cum suis hastis lanternae comparandae sunt, et suis éum candelis accensis intus hinc inde circa Celebrantem, qui Sacra– .mentum gestat, 12 deferri debent, ne exsufflahte aere aut decidente imbre omnia exstinguantur lumina. 2020. In processionibus, etiam theophoricis, intorticia seu candelae defe– rantur semper manu extima, ita ut lumina nunquam intra lineas incedentium appareant. 2021. Reliquias S. Crucis ve! Instrumentorum Passionis Dominicae, Beatae Virginis Mariae et Sanctorum, necnon sacras Imagines Do:rnini, beatae Virginis 1 Caerem. Episc., l. 2, c. 33, n. 4; S. R. C., n. 4; n. 55; n. 572; n. 757. - 2 S. R. C., n. 344. - 3 Rit. Rom., tit. IX, c. I, n. 5. - 4 S. R. C., n. 3679 ad l. - 5 S. C. s: Offic., 3 sept. 1887. - 6 C.. l. c., can. 1233, § 2; S. R. c., n. 4390. - 7 s. R. c., n._ 1744 ad l. - 8 Caerem. Episc., l. 2, c. 32, n. 9. -' 9 Caerem. Episc., I. 2, c. 33, n. 4. - 10 s: _R. C., n. 125; n. 1566. - 11 Tít. IX, c. XIV. - 12 BENED. XIII, in Conc. Rom., anni 1725, tit. XV, c. 7. 25

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz