BCCCAP00000000000000000000799

De vestibus liturgicis 15 cendit in eodem cornu exsistentes. lnde transit ad cornu Evangelii, ubi inci– piens ab illo qui Cruci proximus est, omnes ibi exstantes cereos per ordinem inflammat. Si forte piures habentur super gradibus Altaris cereorum ordines dispositi, in eis accendendis, ab ordine superiore incipiat. 1 83. In exstinguendis autem iisdem cereis, ordo invertitur, atque incipitur in cornu Evangelii a cereo qui a Cruce longius abest, usque ad illum qui proxi~ mus est. Dein ad partem Epistolae proceditur, in qua eadem regula idemque servatur ordo. 2 · 84. Si ad accendendos exstinguendosve Altaris cereos duo clerici deputan– tur, uterque a parte sua, Epistolae scilicet et Evangelii, quoad fieri potest simul– taneo tempoi-e, regulas superius traditas servat. CAPUT IV DE VESTIBUS LITURGICIS INDUENDIS Art. I De modo vestes liturgicas induendi ac exuendi 85. Quicunque clericus, antequam superpelliceum assumat, de more prius cruce se signet, dein piam quae sequitur orationem dicat: Jndue me, Dómine,. novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustitia et sanctitáte veritátis. Amen. 3 Interim partem superpellicei posteriorem supra seipsam, sursum ver– sus reflecten:s, caput ei submittit, deinde manicam dexteram brachio dextero, et sinistram sinistro imponit. Demum callo et corpori illud adaptat, et funicu- . los, .si exstant, nodo ligatos subter occultat. 86. Ad superpelliceum exuendum, primo ex manica sinistra promitur bra– chium sinistrum, dein tota parte superpcllicei quae sinistrorsum pendet supra caput evecta et super ·11umerum dexterum traducta, dexterum extrahitur bra– chium,, et demum summa ora apprehensum superpelliceum proprio loco appen– ditur ve! plicatum reponitur. 87. Antequam quis amictum sumat, potest, si velit, se munire crucis signo. Amictum vero ipsum circa: extremitates prope chordulas utraque manu accipit, crucem quae in medio est osculatur, 4 illumque capiti imponit circumducens manum ctexteram super caput et humerum sinistrum, simulque elevans sini– stram, atque illum extendit super caput ipsum dicens: lmpóne, Dómine, cápiti meo gáleam salútis, ad expugnándos diabólicos incúrsus. Dein ad pectus partem dexteram amictus superimponens sinistrae, chordulas sub brachiis ducit, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit et ligat.. 5 Concinne tandem 1 S. R. C., n. 4198 ad 9. - 2 lbidem. - 3 S. C. lndulg., l dec. 1907: A. O. Cap., XXIV p. 152; Preces et pia opera ..., 1938, n. 672. - 4 Caerem. Episc., l. l, c. 9, n. l. - 5 Rit. celebr., tit. 1 , n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz