BCCCAP00000000000000000000799

De modo processiones peragendi 383 nisi fiant immediate post Missam aut Officium sollemne, nec a presbyterio Célebrans et Ministri recedant, qui, in casu, retinere debent paramenta Missae aut Officio coloris convenientis, albo tamen velo super humeros utendo, 1 dummodo color ne fuerit niger. 2 Excipiuntur pariter processiones quae fiunt in diebus sollemnibus ante Sacrum, ve! in gratiarum actionem, ve! in honorem Sanctorum; in quibus adhibetur color propriae sollemnitati ve! Sancto con– gruens, 3 etiamsi immediate fiant votivae ante Missam Conventualem. 4 2005. In processione Sstñi Sacramenti, quae fit in Festo aut in Octava Cor– poris Christi, Presbyteri, Diaconi et Subdiaconi, omnes ve! aliqui ex eis, assu– mere possunt, ubi non adsint Canonici ecclesiae cathedralis, 6 casulas dalmati– cas et tunicellas, pro suo quisque ordine, et quidem super albas, 6 ve!, si sit consuetudo, super superpellicea. Sed Fratres laici Regulares non possunt in processionibus, praesertim Corporis Christi, incedere vestibus sacris induti sacro ordini competentibus. 7 2006. Ubi functio fiat cum sacris Ministris, Crux deferenda est a Subdia– cono Missae in processione Candelarum et Palmarum, 8 et quidem planeta plicata induto super albam, ve! alba sola, pro maiore minoreve ecclesiae praestantia; 9 ab alío Subdiacono .diverso a ministrante, et tunicella vestito super albam, in~processione Sstñi Sacramenti Feria V in Coena Domini; 10 item, ab alio Subdiacono, planeta plicata super albam, ve! alba tantummodo vestito respective ut supra, in processione Feriae VI in Parasceve; a Subdiacono Mis– sae, amicto tunicella ve! planeta plicata super albam (respective alba tantum), prout exigit sacrae actionis qualitas, Sabbato sancto in processione tricerei, et in Absolutione super tumulum. In processione Sstñi Sacramenti, quae fit in Festo aut infra Octavam Corporis Christi, si Clerus indumentis sacris vestitus incedat, ut in numero praecedenti habetur, tune Crucifer potest tunicellam super albam induere. 11 2007. Ubi supradictae ve! aliae functiones peraguntur absque sacris Mi– nistris, Crux fertur a Clerico superpelliceo induto. Clericus eodem modo ve– stitus Crucem fert, etiamsi habeantur Diaconus et Subdiaconus parati, in pro 0 cessione ad fontem Sabbato Sancto,1 2 et in Vigilia Pentecostes; in processione Sstñi Sacramenfi, quae fit occasione XL Horarum, 13 in processione Litania– rum maiorum et minorum; et in ceteris processionibus. 2008. Nunquam potest Crux deferri a Clerico pluviali induto. 14 Laici vero Regulares, si deferant Crucem aut candelabra, nequeunt in<luere albam, tuni– cellam, aut pluviale. 15 Neque permitti potest ut in processionibus Subdiaco– nus inter Ceroferarios incedat, prope Acolythum Crucem deferentem. 16 1 Rubr. gen. Miss., l. c.; Rit. Rom., l. c.; Instr. Clem., § XVIII; S. R. C., n. 1615 ad 6; n. 4269 ad 13. - 2 S. R. C., n. 1744 ad l. - 3 Rubr, gen. Miss., tit. XVIII, n. 5; Rlt. Rom., tit, IX, c.. IV, n. 1; c. XIV. - 4 s. R. c., n. 3769 ad l. - 5 s. R. c., n. 1409 ad 4; n. 2136. - g S. R. c., n. 2362 ad l; n. 2973. - 7 S. R. C., n. 1405. - 8 Rubr. spec. MJss., his diebus. - 9 Rubr. gen. Miss., .tit. XIX, n. 6, 7. - 10 Rubr. spec. Miss., hac die. - 11 S. R. C., n. 2362 ad 2. - 12 Rubr. spec.. Miss., hac die; Caerem. Episc., l. 2, c. 29., n. 7. - 13 Instr. Clem., § XX. - 14 S. R. C., n. 9 ad 18. - 15 S. R. C., n. 1111 ad 6, - 16 S. R. C., n. 3691 ad 3. ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz