BCCCAP00000000000000000000799

382 Lib. IV, Pars II, Cap. II ecclesiarum paroecialium, collegiatarum et cathedralis. Ultimo loco, Celebrans paratus, medius ínter Diaconum et Subdiaconum, si adsint. Post Celebrantern procedunt Praelati, 1 si adsint, et nisi sint digniores Cleri praesentis (alias ante Celebrantem), deinde Nobiliores et Magistratus, denique populus, feminis a viris separatis. 2 2001. Cantores, superpelliceo seu habitu chorali induti, si chorum specia– lem constituant, 3 incedunt~ immediate post Crucem, sed in processionibus longioribus inter medium Clerum, ita tamen .ut ipsi non dividant corpus ali– quod, 4 vel in loco Episcopo seu Ordinario bene viso, 5 minime vero in ultimo loc(l) prope Celebrantem. Si adsit concentus musicus ex instrumentis constans, cuius participatio extra ecclesiam ab Ordinario permitti potest, maxime ad cantus comitandos, dummodo ne quovis modo profanos psallat concentus, 6 ab Ordi– nario eidem assignandus est locus in processione, ante tamen utrunque Clerum. 7 2002: Caeremoniarius certum locum non obtinet in processionibus, sed apud Celebrantem eiusque Assistentes regulariter incedens, 8 discurrere potest et de– bet ubicunque opus sit, ad dirigendos procedentes. 9 2003. HABITUs FERENDUS. - In processionibus, Celebrans utitur pluviali, absque manipulo;~cum amictu, alba, cíngulo et stola, si adsint Ministri parati. 19 Ubi desint Ministri parati, Sacerdos superpelliceo saltem et stola indutus sit oportet, 11 praeterquam in processione Ssmi Sacramenti, pro qua omnino requi– ritur ut Celebrans pluviale ac velum humerale induat. 12 Ministri assistentes Celebranti,~si parentur, induere debent dalmaticam et tunicellam, qua nempe Diaconus et Subdiaconus, 13 et quidem super albam, sed sine manipulo, 14 mi– nime vero superpelliceum cum pluviali. 15 In processione quae fit in die Purifi– cationis B. M. V. et in Dominica Palmarum, Diaconus et Subdiaconus utuntur planetis plicatis ante pectus, apud ecclesias praecipuas; ítem in processionibus. etiam Ssmi Sacramenti, quae fiunt immediate post Missam, in qua adhibitae sunt planetae plicatae. In minoribus autem ecclesiis, alba tantum, his diebus, Ministri sacri!amicti procedunt, Diaconus insuper cum stola ab humero sinistro pendente sub dexterum. 16 Ubi Ministri non parentur, iidem Celebranti assistent superpelliceo seu cotta indüti. 2004. Violaceo colore utendum est pro paramentis Celebrantis et Mini– strorum in~processionibus Litaniarum maiorum et minorum, diei Purificationis B. M. V."'et~Palmarum, ac generaliter in omnibus processionibus. 17 Excipiuntur processiones SsmifSacramenti, in quibus semper adhibendus est color albus, 1 Inter Praelatos, Minister Generalis locum habet immediate post Abbates, ante Auditores sa– crae Romanae Rotae. - 2 Rit. Rom., tit. IX, n. 4;.S. R. C., n. 797. - 3 Caerem. Min., 1927, n. 687. - 4 S. R. C., in Lucionen, art. XII, n. 75 Ephem. Lit., XXX, p. 5. - 5 S. R. C., n. 948. - 6 Pius Pp. X, Motu proprio die! 22 nov. 1903, Vl, 21. - 7 S. R. C., n. 2869. - 8 s.· R. C., n. 350. - 9 S. R. C., n. 108; n. 350. _ 10 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 3, 4; Rit. Rom., tit. IX, c. IV, n. 1; -S. R. C., n. 3029 ad 15; n. 3577. - 11 Rit. Rom., tit. IX, c. IV, n. 1. - 12 S. R. C., n. 2067 ad 5; n. 2440; n. 3039 ad 3; n. 3201 ad 6; n. 3697 ad 12. - 1 3 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 5. - 14 S. R. C., n. 3577. - 1 5 S. R. C., !. c. - 16 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 6, 7. - 17 Rubr.;'gen. Miss., tit. XVIII, n. 5; Rit. Rom., tit. IX, c. IV, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz